# Sphaera mundi 218

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/218

Quinimo, cum annus Tychonis sit tantummodo nostris seculis accommodatus, contra vero Alfonsinus magis perpetuus, ac proinde ad Calendarij correcti perpetuitatem aptior; sequitur apte vtrosque fecesse, idest, correctores aptius annum Alfonsinum suae correctioni, me autem Tychonicum meae Introductioni cooptasse. quod dixerim propter huius correctionis impugnatores, ne videlicet existiment se posse ex hac parte vllo modo huic correctioni detrahere Principium anni Iuliani, alij sumunt à meridie vltimi diei Decembris, qui est pridie Calen. Ianu. sic Maginus in supplemento Ephem. & nos in Tabulis nostris huius sphaerae. Alij à media nocte sequenti, sic tabulae Prutenicae. Alij à meridie Calendarum lanuarij, sic Tycho, in suis tabulis. De mensibus nihil dicendum occurrit. De diebus illud scitu dignum, quod quamuis dies ciuiles assumantur omnes inuicem aequales, Astronomici tamen, & veri dies sunt inuicem inaequales, vt infra in cap. de illuminatione dicetur. Propositus Annus, an Bissextilis sit. NNVS bissextilis est cum numerus annorum Christi oblatus, per A4, diuisus, nihil relinquit, vt hic annus 1616, diuisus per 4, nihil relinquitur, ergo intercularius est. vt autem haec diuisio commode fiat, omitte omnes annos millesimos, centesimos, ac vigesimos, quoties potes, reliquum diuide per 4. vt hoc anno, omissis omnibus millesimis, ac centesimis, relinquuntur 16. qui diuisi per 4, nihil relinquunt, ergo annus est bifsexti. quod si vnus, aut duo, aut tres relinquantur, annus etiam oblatus erit primus aut secundus aut tertius communis post bissextum. Ratio huius pendet ex eo, quod quartus quisque Christi annus sit cum bissexto. sed meminisse oportet post annum 1600, centesimos omnes non esse bissextiles, vt olim; quartus tantum, centesimus, vt supra dictum est, bissextilis erit. De Solis illuminatione.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
