# Sphaera mundi 219

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/219

Primo igitur loco, in solem ipsum totius lucis fontem obtutum intendamus, quamuis enim Aquilina oculorum acie minimè praediti simus, auxilio tamen Telescopij nuper adinuenti, instar Aquilarum oculos in solem, inuito ipsius iubare, defigere non dubitabimus. quod vt innoxijs oculis efficiamus, necesse est vitrum aliquod coloratum, ac satis opacum priori lenti, seu vitro praeponere; hac enim ratione nimius solis fulgor, alioquin pupillas laesurus, retunditur. obfirmato deinde atque in solem directo Telescopio, si per ipsum intuentes solarem diseum perscrutati fuerimus, mirum visu, ac dictu, atque exactis aetatibus ignotum, ac paradoxum, faciem ipsius solis maculosam videbimus. Verum de hisce maculis seorsim ex instituto, pluribus disseremus. Spectabimus praeterea eandem solis faciem, non eodem modo, vbique lucidam, sed areolas quasdam frequentes, reliquis partibus lucidiores; quae solis faculae à nonnullis appellantur. haec de ipso luminis fonte. Nunc de luminis ab eo profusione dicendum. Obseruant igitur Optici lumen à sole per lineas rectas propagari, quae lineae radij dicuntur; quotidiana enim experientia videmus solis radios per varia foramina illapsos semper, ac solum recta tendere, ac propagari, numquam autem ad latera. praeterea constat à quolibet solis puncto radios quoquouersus diffundi, videmus enim quamlibet solaris corporis partem, vel minimam ad quamlibet partem omnia circumquaque collustrare. sic oriente sole primus ipsius emergens limbus totum illico horizontem lumine perfundit. verum quidem est Astronomos pręsertim Gnomonicos, qui de solarib. Horologijs tractant, solere pręcipuam habere rationem centralium radiorum, eorum videlicet, qui à sole ita emicant, ac si à centro ipsius effunderentur; hi enim caeteris validiores ac fortiores se produnt Quod autem, vt ait Cie. sol sit princeps, & auctor luminum, à quo scilicet reliqua sydera, & elementa per sese lumine cassa, & obscura, lumine perfundantur, sic patere potest. Primo quia certum est lunam, vti ostendimus solari luce splendescere. Secundo in Venere idem palam faciemus, cum ipsa non secus, ac luna, circa solem recurrens, corniculata, dimidiata, & plena, per Telescopium spectetur. Tertio, tandem ex Iouis astro, quod vt suo loco ostendemus, vmbram à sole auersam proijcit. ex quibus inferre licet reliquas quoque stellas eodem modo lumen à sole mutuare. quod tandem elementa, reliquaque opaciora corpora indidem collustrentur, ipsorum vmbrae testimonio sunt, cum videamus ea omnia solarem vmbram emittere. Terra in primis vti ostensum est, vmbram efficit, quae circa ipsam circunlata diei, ac noctis vicissitudinem vbique terrarum efficit: nihil enim aliud nox est, quam vmbra terrae. Sol igitur terram in orbem collustrans dierum, ac noctium, item crepusculorum discrimina efficit. vna ipsius integra gyratio dies naturalis est, mora vero ipsius supra horizontem, dies artificialis; sicuti latebra eius infra horizontem, nox artificialis est. Lux autem illa crepera, siue inter diem ac noctem dubia, erepusculum appellatur: vulgus tamen crepusculum vtrumque matutinum, ac vespertinum, in diem computat. Sequitur nunc vt de quantitate dierum naturalium, ac artificialium, necnon crepusculorum disseramus. Quantitas dierum naturalium.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
