Latin
Cap. VI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 220
Unproofread scanNot analysed yet
C Ciendum igitur primo illud quod vulgo paradoxum putatur, dies scilicet naturales non omnes esse inuicem aequales, idest, tempus quod est ab vno meridie ad alterum meridiem, non esse aequale cuilibet alteri tempori, a meridie in meridiem intercepto; quamuis eorum differentia sit adeo parua, vt insensibilis euadat. quoniam vero Astronomi vtuntur diebus tanquam motuum mensuris; mensurae autem aequales esse oportet, hinc factum est, vt ipsi assumant omnes dies tanquam aequales, seu mediocres, ortaque hinc sint duo gratia dierum, aequalium scilicet, &inaequalium, seu differentium. Dies autem naturalis mediocris seu aequalis, est integra aequatoris reuolutio, &praeterea 59, 81', quotidie enim totus aequator, cum aliqua parte ipsius reuoluitur, quae respondet illi parti zodiaci, quam sol singulls dieb. percurrit. quae pars zodiaci diaria, non semper est sibi aequalis; &consequenter neque partes aequatoris illis correspondentes; sed aliquando sunt maiores, aliquando minores quam 59l. 81. ita vt 59', 8', medius sit inter vtrumque exessum. hanc autem aequalitatem sic reperiunt; quoniam singulis dieb. totus aequator cum additamento illo reuoluitur, fit vt in anno vno omnia illa additamenta totum aequatorem insumant, quare diuidunt totum aequatorem, seu aggregatum ex illis addi tamentis, in tot partes aequales, quot dies in anno continentur, quarum quaelibet continet ferè 59, 8', &singulas singulis aequatoris reuolutionibus adijciunt, atque ita constituunt dies mediocres, quib. in tabulis astronomicis, &in calculis vtuntur. propterea solent tempus oblatum seu dies oblatos vulgares, seu ciuiles, qui differentes sunt, ad quos motus caelestes calculare volunt, prius ad aequalitatem reuocare, seu in dies aequales conuerrere; cuius rei gratia composuerunt tabulam aequationis dierum; quam nos breuitatis causa omittimus; praesertim cum res haec aliquid discriminis lunari tantum calculo ingerat; dies enim vnus differens, ab vno die aequali insensibiliter differt; quamuis, omnes dies differentes maiores, aut minores aequalibus, comparati cum aequalibus eos superent paulo plusquam dimidia hora. oritur autem inaequalitas dierum, primo ex solis circulo eccentrico, eo enim posito, vt vidimus sequitur solem in vna zodiaci parte tardius moueri, quam in altera, &consequenter minus quotidie de zodiaco, motu proprio, conficere, quam in altera parte, quare etiam partes aequatoris illis respondentes esse minores, &consequenter ibi facere dies minores; hic autem maiores aequalibus: bis tamen in anno cum aequalibus congruunt. quod accidit cum fit transitus à minoribus ad maiores; &è contra.