Latin
Cap. VI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 222
Unproofread scanNot analysed yet
hinc sequitur in nostra sphaera, cui boreus polus eleuatur, dies aestiuos hybernis maiores esse; atque inter aestiuos, eos caeteris maiores esse, qui tropico Caneri, vbi dies fit maximus, propiores fuerint. cuius contrarium accidit in parte Australi. notandum etiam arcus diurnos boreales esse ęquales arcubus nocturnis australibus; &è contra. Iam vero vbi polus eleuatur praecise gra. 66 1/2, ac propterea tropicus vnus totus supra horizontem emergit: alter vero totus deprimitur, ita tamen vt horizontem in vnicopuncto tangant, sequetur tam diem, quam noctem maximam constare horis 24, percurrente videlicet sole tropicos. In eleuatiori vero sphaera, quam gra. 66 1/2, tam dies quam noctes constabunt horis plusquam 24. Demum in sphaera parallela, siue praecise sub polo, erit tam dies, quam nox, sex mensium. Porrò &hoc non praetereundum, quod eodem tempore aequinoctium fit omnibus habitatoribus vbique terrarum; quoniam in omni sphaerae constitutione excepta parallela, aequator secatur bifariam ab horizonte, vnde arcus ipsius diurnus aequalis semper est nocturno. Extremo in sphaera obliqua bini dies artificiales ab alteruero solstitiorum aequè remoti aequales sunt. quae omnia inspecta materiali sphaera, eaque varijs habitatoribus accommodata, perspicua fiunt. Reliquum est docere qua ratione inuestigetur quantitas dici, ac noctis artificialis in quauis poli eleuatione. Primo igitur ex materiali sphaera accurate constructa, quales esse solent eneae, sic; vbi eleuatio poli non transcendit gr. 66 1/2. siue vbi horizon secat omnes solis parallelos, hanc quantitatem reperies. Eleuato supra horizontem polo iuxta loci exigentiam, pone gradu zodiaci quem sol occupat, eo die, cuius quantitatem quaeris in horizonte orientali. quo ibi manente nota illum aequatoris gradum, qui pariter orientalem horizontem tangit; postea primum mobile motu diurno reuolue, donec gra. ille solis ad occiduum horizontem perueniat; tandem numera gradus aequatoris ab illa nota supra horizontem exortos, nam singulae graduum quindenae singulas horas efficiunt. vnde, &semisses, &quadrantes horarum facile dignosces. idem circa quantitatem noctium obseruandum est. sit exempli gr. in nostra poli eleuatione 45. gra. inuestiganda quantitas diei maximi, quando scilicet sol est in primo gra. Cancri, ad diem 22. Iunij. pono igitur primum Cancri gradum in horizonte ortiuo, notoque simul aequatoris punctum simul cooriens; postea sphaerae primum mobile iuxta diurnam conuersionem conuerto, donec idem primus gradus Caneri horizontem occiduum attingat; demum manente sic schaera numero gr. omnes aequatoris in hac motione exortos, interceptos scilicet inter notam in aequatore factam, &horizontem orientalem. reperioque gradus ferè 232 1/2, quos diuido per 15. &prouenit quotiens pariter 15. residuique sunt gradus ferè 71/2. quare pronuncio diem hunc maximam constare ex horis 15 1/2. quia quotiens est 15, quae efficiunt hor. 15, &supersunt gra. 7 1/2 qui dimidiam dant hor. vel ex tabula conuersionis graduum, &c. aequatoris in horas, &c. reperio primo è regione gr. 230.