Latin
Cap. VI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 225
Unproofread scanNot analysed yet
IK, diameter circuli crepusculorum, qui debet esse infra horizontem grad. 18. duo enim arcus AI, BK, per 1. propos. Appar. continent gra. 18. quanta videlicet est solis depressio sub hori zonte initio crepusculi matutini, &fine vespertini. Arcus BP, est poli eleuatio pro data regione, v. g. gra. 45. totidem estoppositus areus Aπ. linea ergo πCP, est axis mundi. P polus nobis arcticus. π antarcticus. linea CD, perpendicularis ipsi axi, erit aequatoris diameter. accipiatur deinde hinc inde ab aequatore maxima eclypticae declinatio, idest, arcus continens gra. 23 1/2. ¬entur punctis E, G, F, H quare duae lineae EF, GH. erunt diametri tropicorum. sint igitur, exempli gratia, in hac nostra eleuatione poli gra. 45. ad quam Analemma construximus, inquirenda tria praedicta, quando sol occupat initium Cancri, siue quando Caneri tropicum percurrit; quod ad 22. Iunij diem accidit. quoniam vero EF. est diameter praedicti tropici, erit L, medium ipsius punctum, centrum eiusdem tropici: axis enim P, transit per centrum omnium parallelorum aequatoris, ex centro igitur L, describatur circulus EopF. &à puncis M, N, in quibus diameter tropici secat diametros horizontis, &circuli crepusculorum, educantur duae perpendiculares MO, Np. Ium debemus concipere hunc semicirculum esse perpendiculariter eleuatum supra planum meridiani ad partem orientalem, in quo situ Mo, apparebit iacere in plano horizontis. Np, vero in plano crepusculini circuli. nunc considerandum est, punctum F. esse punctum mediae noctis. quare dum sol eo die ascendit ab F. ad p. scandens arcum Fp. efficit tenebras ac intempestam noctem. inp, vero auroram seu crepusculi initium efficit. à p, deinde vsque ad o, sole ascendente absoluitur crepusculum. &quoniam o, est in horizonte, in eo sol diem artificialem incipit, ab O, vero vsque ad E, quod est in meridiano, dimidium absoluet diem.