# Sphaera mundi 228.1-4

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, 228.1 to 228.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/228.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/228.1

Analemma igitur vniuersale est figura in plano descripta, quae tamen solidam, idest, sphaeram armillarem repraesentat; cuius vna pars est mobilis circa centrum, possetque appellari Planisphaerium. talis est figura praesens, quae constat ex duabus partibus, altera stabili, altera mobili stabilis est inferior, in qua circulus ABCD, refert circulum meridianum AC, diametrum horizontis. EF, diametrum circuli crepusculini, quae est infra horizontem gra. 18. qui gra. 18. accipiendi sunt in interiori circulo, ita vt arcus GH, KI, vterque sit gra. 18. quadrans CB, diuidatur in gr. 90. vt ad omnes poli altitudines accommodari possit pars mobilis. loco autem duarum linearum AC, EF, tendenda sunt duo fila subtilissima. quod vt recte fieri possit, describenda est haec pars stabilis in charta solidiori, aut in tabula quapiam bene complanata. Pars vero mobilis sic constructa est. ex centro A, descriptus est circulus BCDE, aequalis circulo GH IK, prioris partis, qui aequatorem refert. cuius diameter est BAD. EAC, est axis mundi. C, indicat polum arcticum. E, antarcticum. diuisus est vterque eius semicirculus in partes 12. aequases, quae horas 12, significant. sed notandum hunc circulum accipi etiam posse pro meridiano, quaterus concipitur in plano meridiani; quando enim pro aequatore sumitur tunc accipiendus est perpendiculariter meridiaro adhaerere. quatenus ergo refert meridianum in eo inscriptae sunt diametri reliquorum parallelorum aequatoris transeuntium per initia 12. signorum zodiaci, sic duae lineae GF, HI, sunt diametri semicirculorum GXF, HVI; ille transit per initia Tauri, & Virginis. hic per initia Scorpij & Piscium. distant etiam diametri eorum à diametro aequatoris gradibus 11, 30', iuxta eorum declinationes. quare vterque arcus HD, DG, sunt gra. 11, 301. lineae OP, KL, diametri sunt parallelorum transeuntium per initia Geminorum, & Leonis: quorum declinationes siue arcus DO, DK, sunt grad. 20, 12: eorum tamen semicirculi non sunt descripti ad vitandam confusionem, quae confusio vitari poterit vario colore adhibito. diametri tandem tropicorum sunt QR, MN, cum suis semicirculis, qui omnes concipiendi sunt perpendiculariter erecti ad meridianum iuxta eotrum naturalem situm. eodem modo per quemuis alium eclypticae gradum describi poterunt quotuis paralleli.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
