# Sphaera mundi 228.5-6

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, 228.5 to 228.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/228.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/228.5

linea QAN, est diameter eclypticae, quae à diametris praedictis diuiditur in sex partes, quarum qua libet duobus signis respondet, vt apparetr ex notis ei adscriptis. semicirculus autem QEN, vel NCQ, ipsam eclypticam referre potest. Lineae tandem plurimae quae sunt parallelae axi mundi, & consequenter perpendicu lares diametris semicirculorum praedictis, ductae sunt ad incertum numerum; quo tamen plures fuerint, eo melius inseruient, vt mox patebit. Haec igitur pars sic constructa applicanda est alteri parte stabili, scu meridiano, ita vt centrum A, respondeat centro L, illius. imo ei aliquo axiculo, ita affigatur, vt circa eum possit conuerti, inseraturque intra duo fila AC, EF, ita vt sub ipsis circa centra A, L, gyrari quaeat. sic enim parantum erit instrumentum, quo ad omnes poli eleuationes, necnon ad omnes zodiaci gradus, seu ad quodlibet anni tempus, magna facilitate aeque, ac iucunditate inuenire poterimus tria haec, arcum semidiurnum, arcum seminocturnum, & crepusculi quantitatem, vt exemplo patebit.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
