# Sphaera mundi 229

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/229

vt autem facilius intelligamus horum rationem debemus concipere totum hoc instrumentum collocatum esse astronomicè, hoc videlicet modo; ipse meridianus debet meridiano mundi congruere, ac proinde erigi perpendiculariter ad horizontem; & linea AC, ipsi horizonti aequidi stare, & quadrans diuisus in gra 90. vergere ad polum nostrum arcticum. postea polus, Z, partis mobilis eleuetur ad quamuis propositam poli eleuationem; in qua positione erit instrumentrum istud astronomice collocatum. vnde melius eius rationem intelligere poterimus; praesertim si concipiamus eius semicirculos erectos perpendiculariter ad meridianum; ex qua positione sequitur eos esse semicirculos orientales, cum in parte orientali constituantur. sed vt eius vsus patescat, demus exemplum. sint in sphaera recta inuenienda praedicta tria, ad initia Caneri, Capricorni, Arietis, & Librae. applico igitur polum vtrunque TZ, horizonti, in quo situ obfirmata parte mobili, accipio duo puncta S, y, in quibus duo fila secant diametrum QR. Capricorni. atque ex his duobus punctis duco duas perpendiculares, ST, γλ, vsque ad semicirculum eiusdem Capricorni in punctis T, A. assumo itaque arcum T R, ab eis interceptum eumque quot horas ac minuta contineat expendo; sunt enim hi semicii culi diuisi in horas, & hora vna saltem oportet sit diuisa in quatuor partes aequales; quae erunt horae quadrantes, quarum singulae continent horae minuta 15', arcus enim To, est hora vna. arcus ωλ, superat quartam horę partem, ita vt sit vna ferè tertia pars horae; quare in sphaera recta crepusculum tempore solstitij erit hora 1. min. 19'. tantundem erit in altero tropico. sic semper faciendum est, idest, accipiendae sunt semper duae perpendiculares à punctis, in quibus diameter paralleli propositi, secatur à filis horizontis, & crepusculi, quae lineae producantur vsque ad semicirculum eiusdem paralleli, arcus enim inter ipsas interceptus dabit quantitatem erepusculi; quod si perpendiculares ibi descriptae, non praecise per dicta puncta sectionum transierint, aliae iuxta eas concipiendae sunt. rursus in eodem parallelo & in eadem sphaera recta arcus TQ, erit arcus diurnus: arcus vero AR, erit nocturnus purae, seu intempestae noctis. eodem modo in aequatore agendum est, puncta sectionum in diametro erunt Aβ, perpendiculares erunt AE, ES, vsque ad semicirculum eiusdem aequatoris, intercipientes arcum ES, qui continet horam vnam, & quantam horae partem, idest, m. 121. Aiterum exemplum, sit in sphaera parallela quaerendum crepusculum, &c. poro igitur polum Z, in vertice, seu in fine gr. 90. ibique eo obfirmato, noto punctum in diametro eclypticae, quod secatur à filo crepusculorum, à quo duco perpendicularem ipsi eclyrticae diametro, vsque ad semicirculum ipsius eclypticae QEN alteram perpendicularem duco à centro A, ubi secatur à linea seu filo horizontali, vsque ad eundem semicire. eclypticae; arcus enim interceptus dabit quantitatem crepusculi. erit autem gr ferè 48. quos eclypticae gradus motu proprio sol percurrit totidem ferè dieb. quare huic habitationi primum crepusculum erit dierum 48, ab initio Librae vsque ad gr. 18. Scorpij. Rursus à gra. 12.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
