# Sphaera mundi 234

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, TABVLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/234

Iunij, vt character hic a Cancri lineae ad sinistram praepositus indicat. Eadem de reliquis lineis proportionaliter sunt intelligenda. literae d, c, quae loco numerorum ponuntur significant diem continum.n, c, noctem continuam, quae contineat etiam crepusculum. Vsus autem eius est. primo vt in ea omnem dierum, ac noctium varietatem per omnes mundi habitationes contemplari facile possimus. Secundo vt ex ea eliciamus ad quoduis tempus, & in quauis habitatione quantitatem diei ac noctis, atque horam ortus & occasus solis, horam meridiei, & mediae noctis. quod vno aut altero exemplo patebit, sint v. g. in eleuatione poli Parmensi gr. 45. ferè, quaerenda ea quae dicta sunt ad die 21. Ianuarij, quo tempore sol Aquarij signum ingreditur. quaero igitur in linea eleuationum polarium gr. 45. deinde in latere sinistro signum au, in cuius linea sub gr. 45. reperio 4. 34, idest, horas 4. min. 34. quod est tempus semidiurnum, quo duplicato habeo tempus diurnum siue quantitatem diei horarum 9, min. 8: quibus demptis a 24, habeo quantitatem noctis hor. 14. min. 52. quare iuxta Italicas horas sol oritur hora 14, 52'. praedictum autem tempus semidiurnum detractum à 24, dabit tempus meridiehora 19, 26. tempus mediae noctis habetur diuidendo tempus nocturnum bifariam, eritque hora 7. 26. Quod si eleuatio poli oblata non reperiatur in tabula, accipe propinquiorem, eique adde quantum iudicaueris addendum esse, parum enim à vero aberrabis. pariter si tempus oblatum seu si gradus solis non reperies, à vicinioribus supplementum petes, addendo aliquid iuxta earum differentiam, v. g. si ad 20. gr. Capricorni, qui non est in Tabula, esset quanti tas diei ex tabula hac eruenda, in eadem Parmensi habitatione, video in Tabula ad initium Capricorni quantitatem temporis semidiurni esse hor4. 17, in principio vero sequentis signi Aquarij esse horarum 4. 34'. horum differentia est mi. 17. quia igitur gra. 20. Capricorni est ferè medius inter vtrumque, ideo minori tempori 4. 171. addo plusculum dimij differentiae, conficioque horas 4. min. 26. pro quantitate temporis semidiurni gra. 20. Capricorni tempore igitur semidiurno habito, reliqua vt supra ex ipso colliguntur. Caeterum haec eadem tabula inseruire potest existentibus in Hemisphaerio Australi, si signa & characteres signorum loca inuicem permutent, vt cuique facilè est intelligere. V. g. vbi est GB, ponatur P, & è contraDeclaratio, & usus secundae Tabulae Crepusculorum. YN hac pariter tabula altitudines poli sunt in suprema linea, ibique nota o, significat sphaeram rectam.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
