Latin
TABVLA
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 235
Unproofread scanNot analysed yet
reliquae etiam lineae debentur signis sibi ad sinistram adscriptis, numerique earum significant quantitatem crepusculi, siue matutini, siue vespertini, siue continui. quando loco numerorum occurrunt literae t, n, eae denotant crepusculum tota nocte durare literae d,c, denotant ibi nullum esse crepusculum, sed diem purum ac continuum. literae tandem n, p, indicant ibi esse noctem puram sine crepusculo. vsus eius exemplo patebit, sit accipienda quantitas crepusculi ad eundem diem 21, Ianuarij in eleuatione 45, scilicet cum sol circa initium Aquarij versatur. igitur sub eleuatione 45, reperta in tabula è regione signi axx Aquarij, seu in linea cui adscriptus est character hic ,accipio numerum ho. 1. min. 49. pro quantitate crepusculi. &quia quotidie fiunt duo crepuscula mat. &vespertinum, ideo tantum illius temporis crepusculum erit horarum 3, min. 381', quod tempus si addatur quantitati diei superius ad idem tempus inuentae quae fuit horarum 9. 81. conflabitur tota dies artificialis vulgaris, eritque horarum 12. min. 46'. quo toto tempore artifices lumen vident atque operari possunt quare nox pura &mera erit horarum 11. 16 quae omnia ita se habent dummodo tempora nubila non obstent. atque haec est praecipua huius tabulae vtilitas, vt scilicet quantitas totius diei artificialis vulgaris, idest, quantum temporis ab initio Aurorae vsque ad intempestam noctem intercedat Quod si gradus zodiaci oblatus, aut eleuatio poli oblata non reperiatur in tabula, ex vicinioribus gradibus, &eleuationibus iudicio cuiusque supplendum erit, vt plurimum enim differentiae sunt modicae, ex quibus si pars conueniens accipiatur, nullus error sensibilis contingit. Ex eadem tabula liquet falsum videri quod alij dicunt, nimirum crepuscula in Capricorno semper esse maiora crepusculis ad dimidiam Libram, &Pisces, nam sub altitudine poli gr. 83. 1/2 tabula exhibet Capricorni crepusculum hor. 2. 101. at per totam Libram, &Pisces exhibet crepusculum per totem noctem. (quod etiam ab horis 12. vsque ad hor. fermè 20.) excrescit. idem accidit in alijs eleuationib. supra eleuationem gr. 74. vt in tabula videre est. Notandum vltimo in omnibus eleuationibus, vbi sunt appositi numeri indicantes quantitatem crepusculi, eos indicare dimidium tantum crepu sculum, quod vni diei debetur, quia sunt in quolibet die bina crepuscula, quorum alterum tabula exhibet. quod etiam seruatur vbi dimidium crepusculi alteri dimidio continuatur, vt accidit in ijs parallelis, quorum diametri pars est infra horizontem, sed supra lineam crepusculi, ea enim pars efficit crepusculum, cuius tantum dimidium in tabula ponitur, sceus est vbi sunt lineae t, n. &c.