# Sphaera mundi 236

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, TABVLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/236

Haec pariter tabula inseruiet pro Haemisphaerio Australi commutatis sex signis borealibus in Australia, vt consideranti manifestum est. De Horis. CVM iam de annis, de diebus, de crepusculis satis dictum sit, superest vt de horis etiam nonnulla adiungamus, nam ex professo de heris cractare pertinet ad tractatum de Horologijs: hora enim est pars vigesima quarta dici naturalis. Horae Astronomicae sunt partes diei Astronomici, qui incipit à meridie, atque in meridiem definit. Horae Babysonicae, siue ab Ortu, sunt partes diei Babylonici incipientis ab ortu solis, atque in eundem ortum definentis. Horae Italicae siue ab Occasu, sunt par tes diei more Italorum, incipientis ab occasu solis, vsque ad alterum occasum perdurantis. Horae antiquae erant partes duodecimae tam diei quam noctis artificialis, de quibus scriptum est in Euangelio, nonne 12, sunt horae diei. sit ergo problema primum de horis Italicis. Quot sit hora Italica interdiu ex Sphaera materiali indagare. ABEAS primo gradum solis in eclyptica pro oblata die; deinde sphaera astronomicè constituta, primum mobile sic motu diurno conuerte, vt gradus solis ad solem ipsum collucentem directè aspiciat; quod exactè fiet si vmbra zodiaci tota ceciderit in concauum partis zodiaci oppositae, ita vt totum illud concauum exactè obumbretur. tunc nota gradum aequatoris tangentem horizontem occiduum. dein verte primum mobile donec gradus solis horizontem occiduum attirgat, atque iterum nota gradum aequatoris, qui eundem horizontem tangit. numera iam gradus aequatoris inter hos duos hradus interceptos, eosque in tempus, seu horas conuerte, numerumque horarum inuentum deme à 24, sic enim relinquitur numerus horarum ab Occasu, seu Italicarum tunc temporis elapsarum. Qua hora Italica Sol oriatur, sit Meridies, & media nox. 1. NEMPVS diurnum, vti diximus supra in tract. de quantitate dierum artificialium, prius inuentum de me à 24, sic enim relinque tur tempus nocturnum.i.numerus horarum noctis, quibus elapsis sol oritur. Deme tempus semidiurnum à 24, residuus enim numerus est numerus horarum, quibus exactis meridies est.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
