Latin
TABVLA
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 238
Unproofread scanNot analysed yet
hac pulcherrima experientia patebit. in aliquo igitur conclaui, portis ac fenestris omnio obseratis, per solum paruum foramen luci pateat aditus: tunc formae externarum rerum, quas solis splendor foris illustrat, in obscurum conclaue per angustum illud foramen, vna cum lumine subeunt; obiectaque charta, in ea velut proprijs lineamentis expressae conspiciuntur, suboscurius tamen quam res ipsae sint propter luminis translapsi imbecillitatem: atque inuerso situ; cuius causa est radiorum ab ipsorum lumine procedentium, in foramine illo mutua decussatio, ex qua formae radijs illis delatae, post foramen situm commutant, atque inuertunt, verum ista exactius explicare Opticorum est. De Eclypsi Solis. VLtimo loco videndum est, quanam ratione sol ipse omnis parens luminis, aliquando lumine priuetur, terrificamque eclypsim patiatur. Verum isthaec solaris eclypsis, nequaquam solis, sed nostra priuatio dicenda est. nos enim ipsi sumus, qui dum putamus solem defectu luminis laborare, ipsius luminis ob suppositam illi lunam damno afficimur. Dico igitur solarem hanc obscurationem effici ob lunae inter nos, &solem, interpositionem, quod qua ratione contingat vt intelligamus, meminisse debemus lunarem viam, seu circuitum, diuaricari ab eclyptica, seu via solari, ac propterea se mutuo secare in duobus oppositis punctis. quorum alter dicitur nodus euehens, &boreus; alter vero nodus deuehens, &austrinus. summa autem harum viarum diuaricatio ad gra. 5. ascendit, tam in boream, quam in austrum. quae duo loca dicuntur limites, ille boreus, hic austrinus, vt alias explicauimus. Cum igitur in nouilunijs accidit lunam propè alterum nodorum, aut in ipso nodo, ita soli coniungi, vt vel corporis lunaris pars, vel totum, inter nos, &solem interponatur, sequitur necessario vt luna lumen solis à nobis sursum auertat, vmbraque sua nos contingat. Quapropter cum nos solarem hunc defectum patimur, in vmbra lunari versamur; quae vmbra, sicuti supra ostendimus atque depinximus, ad terram descendit, eamque non multum transcendit. quoniam vero luna minor est quam terra, vmbraque lunaris turbinata est, parumque terram trascendit, fit vt propè vmbrae verticem terram inuadat; ac proinde in parte vmbrae multo, quam terra graciliori. ex quo sequitur totam terram interiectu lunae, numquam obscurrari posse, quare alicubi terrrarum defectus solaris apparebit, alicubi non.