Latin
TABVLA
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 240
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quaeritur, cur non in omni nouilunio, solis lumen luna nobis non adimat? Causa est inclinatio viae lunaris à via solis, quae est eclyptica; saepe enim nouilunium accidit adeo longe ab intersectionibus harum viarum, seu à nodis, vt distantia luminarium tanta sit, quae luminaria ipsa sibi visibiliter copulari non permittat, in nodis viae vniuntur, postea deinceps semper magis vsque ad gra. 5. dilatantur; quare aliquando tanta est dilatatio haec, vt distantiam praedictam importet, definierunt autem Astronomi distantias quasdam à nodis, quas terminos eclypticos vocarunt, eo quod intra illos terminos, eclypses contingant. sunt autem alij termini possibiles, intra quos scilicet eclypsis potest quidem fieri, sed non necessario fit. alij sunt termini necessarij, intra quos existente nouilunio, necessario sequitur solis defectus, &quoniam duplex faciunt nouilunium, medium scilicet, &verum, ponam solum necessarios terminos veri nouilunij. quando igitur in nouilunijs veris, luna existens borealis, non distiterit à nodis plusquam gra. 15. 1/2, existens vero australis, non aberit plusquam gra. 7. necessario solem obscurabit; tantoque maior erit obscuratio, quanto nodis propior fuerit, maxima vero in ipsis nodis. cur autem in boreali laritudine lunae, maiores sint termini, quam in australi, causa est lunę parallaxis, quę in latitudine boreali, eam deprimit versus solem, idest, facit latitudinem lunae xpparere minorem, quam sit. è contra in australi parallaxis eam deprimit à sole, idest, maiorem facit lunae latitudinem apparere quam sit; quare in hac parte nisi luna verè parum distet à via solis, quod non nisi apud nodos accidit, nimirum ob parallaxim detrahitur à sole, ita vt eum occultare nequeat. in parte boreali quamuis luna habeat magnam latitudinem, &consequenter plus distet à nodis, quia tamen parallaxis eam versus solem deprimit, ideo potest soli opponi, sicque eclypsimefficere. fateor tamen hanc speculationem esse satis difficilem, adhibita tamen sphaera materiali, in qua lunarem viam ritè concipiamus, oculumque nostrum in terra positum ad lunam aspicere, ac parallaxim efficere imaginemur, non difficile erit totam hanc rem percipere, Qua ratione solaris eclypsis magnitudo facillimè obseruetur. E hac re fusius scripsi in opere de locis Mathem. Aristotelis ad ProPblem. 10. sec. 15. nunc rem paucis perstringam: tempore igitur solaris defectus, intra parietes vspiam clausis omnibus fenestris, admittatur solaris radius per angustum foramen rotundum, excipiaturque radius hic perpendiculariter in plana tabella: vbi certo quantum sol defecerit, ad vnguem licet videre, absque vlla intuitus molestia, ac tam perfecte, ac si in caelo coram adesses.