Latin
TRACTATVS QVARTVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 251
Unproofread scanNot analysed yet
perfectius quoque id assequemur, si Telescopij pars superior extra foramen alicuius fenestrae, pars vero inferior intra obscurum conclaue, emineat, in illis enim tenebris, omnes vel minimae conspiciuntur. quo autem longius charta ab instrumento recesserit, eo maiores ac euidentiores euadunt. Hic porrò modus per commodus est, cum sine vlla oculi molestia, aut labore, imo magna cum delectatione cernantur. Quarto absque Telescopio; sic, in lignea fenestra cubiculi cuiuspiam, fiat exiguum foramen, deinde fenestris ac ianuis clausis, tenebrosum reddatur conclaue, ita vt per solum illud foramen solis radius illabatur, qui in obiectam chartam appulsus, omnes maculas clarissimè manifestabit. atque hic modus certissimus est, cum omni instrumentorum suspicione vacet. Illud tandem aduertendum duobus hisce vltimis modis, maculas apparere inuerso situ, ab eo, quem in solari disco obtinent; dextrae enim fiunt sinistrae, &superiores fiunt inferiores; cuius causa est radiorum solis decussatio propè foramen, vti superius tactum est, cum igitur hi modi in macularum reuelatione consentiant, nullus restat dubitandi locus, quo minus eas conceda; mus. Illud autem non ignorandum, numerum ac dispositionem macularum quotidie variari, ita vt aliquando plures, aliquando pauciores; quandoque constipatiores, quandoque laxiores appareant, nonnullae primo apparere incipiunt in medio solis; aliae vero quae primo ex vna parte apparuerunt, postea circa solis medium euanuerunt. apponam tamen vnam saltem figuram, qua conspectae sunt à Galilaeo die 9. Iunij, anni 1612. ex eius Italico libro de maculis.