# Sphaera mundi 252

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/252

vnde colligitur eas non omnino opacas esse, sed aliquatenus instar nubium, transparentes. Quae omnia innuunt eas circulariter circa solem reuolui, vel cum ipso sole spatio menstruae conuersionis circumuerti: quam sententiam Galilaeus putat probabilem. Figura macularum. Mnes sunt figura admodum irregulari, & varia, eamque subinde O variant. Primo enim contractiores, & graciliores se praebent, postea latiores, ac tandem latissimae circa medium iter, postea iterum gracilescunt. saepe etiam quae vna initio videbatur, postea in plures diuiditur. Ex quibus earum figura aliquatenus plana esse conuincitur: cum enim sol sit sphaericus, & maculae vel cum ipso, vel circa ipsum moueantur, necessario in ipsius extremitatibus obliquè & in latera cernentur, vnde & contractiores. circa medium vero directè, siue secundum planitiem, & frontem, quam nobis obuertunt, spectantur; quapropter etiam latiores & ampliores se praebent. Eadem de causa, vna plures aliquando euadit; quia nimirum in principio, siue in margine solis vna post alteram latebat; quae postea solis medio appropinquantes, paulatim emergunt, atque ab inuicem separari videntur, quia videlicet vna non amplius est ante altera, vt ipsam occultare queat. Locus

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
