Latin
Cap. 11I
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 253-2
Unproofread scanNot analysed yet
mediocres aequales saltem toti Europae, aut Africae. minimas Corsicae aut Sardininiae. nam diameter solis apparens maior est diametro terrae, 5 1/3 in figuris autem obseruationum Galilaei, quaedam macula occupat partem septimam diametri solaris; terra vero occuparet quintam circiter partem, vnde conuincitur, eam fuisse paulò terra minorem. Corollarium. An sint Stellae. OVaeri solet sint ne in stellarum numerum recensendae. verùm communiter negant: primo quia sunt figurae irregularis, stellae vero rotundae. Secundo quia propriam non seruant figuram, stellae vero maximè. Tertio quia eaedem numquam reuertuntur, contra vero stellae. Quarto quia aliae nouae in facie solis oriuntur, alię vero inibi extinguuntur; aliter vero stellae. Quinto tandem, stellae sunt lucidae, hae vero nigricantes, &obscurae. Plura de hisce maculis, &quidem scitu digna apud P. Christophorum Scheiner Soc. nostrae in suo Apelle post tabulam latente, &in epist. Galilaei Italicis de hisce maculis solaribus: nec non in Opticis P. Aguillonij pariter nostrae loc.