# Sphaera mundi 254

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, TRACTATVS QUINTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/254

TRACTATVS QUINTVS. De Mercurio. 9. De loco Mercurij. Cap. I. CIRCA Solem tanquam centrum, caeteris quinque Planetis propius Mercurij stella circuit, cuius Hieroglyphicum, quo saepe Astronomi breuitatis causa vtuntur, est Caduceum, erat enim Caduceum Mercurij virga, quam Aegyptij in speciem duorum draconum figurauerunt, qui parte media sui voluminis sibi colligantur, summisque partibus in modum circuli reflexi oscula iungunt, vti superior nota vtcumque refert. Non solum autem recentiores Astronomi Mercurium, & Venerem circa solem circuire deprehenderunt; verum etiam vetustissimi, vti Vitruuius & Martianus Capella tradunt. ille enim lib. 9. cap. 4. sic scribit; Mercurij autem, & Veneris stellae circa solis radios, solem ipsum, vti centrum itineribus coronantes, regressus faciunt, &c. Alter vero lib. 8. Philologiae haec habet, Venus, & Mercurius, licet ortus & occasus quotidianos ostem dant, eorum tamen circuli terras omnino non ambiunt, sed circa solem, laxiore ambitu, circulantur: deniqua suorum circulorum centrum in sole constituunt, ita vt supra ipsum aliquando, infra plerumque propinquiores terris ferantur. Recentiores etiam omnes accuratissimis obseruationibus, eius parallaxim explorantes, eum planetarum omnium soli proximum, solemque suo gyro complectentem asserunt. Praeterea cum statuant planetas quinque circa solem circuncursare, sequitur eos caeteris illi viciniores esse, qui minus ab eo digrediuntur; atqui Mercurius minus omnium ab eo recedit, minoremque circulum describit, ergo omnium soli proximus. Tandem, cum maculae, vt vidimus; & Venus, vt videbimus, solem circumdent, conueniens admodum est idem de Mercurio existimare; cum vero à sole plusquam maculae, minus vero quàm Venus digrediatur, ideo rectè inter vtrasque collocari debet. Porrò cum eum circa solem, vti centrum circumire statuamus, describet necessario circa solem epicyclum, in quo, modo supra, modo infra solem existet, ac propterea varia erit eius à terra diffantia. centrum epicycli eius erit in sole, quare epicyclus eamdem cum sole sortietur à terra distantiam: stella vero Mercurij aliquando maiorem, aliquando minorem, quam sol a terra remotionem obtinebit, prout in Apogaeo vel Perigaeo epicycli fuerit. Motus Motsu Mercurij.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
