Latin
TRACTATVS QUINTVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 255
Unproofread scanNot analysed yet
CapVAE ab Astronomis de Mereurij motibus traduntur, multis sunt tricis perplexa, ac minus quam in caeteris planetis certa: cum enim parum à sole digrediatur, rarò commode videri potest; quia cum apparet, aut nimia solis vicinitate, aut ob vapores qui horizontem obsident. (nonnisi enim apud horizontem manè aut vesperi spectari potest) incertè ac difficilè admodum obseruari potest: propterea ea tantummodo proferam, quae certiora ac maioris momenti videbuntur. Obseruatio nes igitur do cent Mercurium circa solem, &cum sole, hoc pacto, moueri, vt in praesenti figura melius explicabitur, in qua terra vbi T, sol vbi S, &solis circuitus SOPQ. circa solem descriptus sit epicyclus spi ralis, seu linea spiralis,