# Sphaera mundi 255

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, TRACTATVS QUINTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/255

CapVAE ab Astronomis de Mereurij motibus traduntur, multis sunt tricis perplexa, ac minus quam in caeteris planetis certa: cum enim parum à sole digrediatur, rarò commode videri potest; quia cum apparet, aut nimia solis vicinitate, aut ob vapores qui horizontem obsident. (nonnisi enim apud horizontem manè aut vesperi spectari potest) incertè ac difficilè admodum obseruari potest: propterea ea tantummodo proferam, quae certiora ac maioris momenti videbuntur. Obseruatio nes igitur do cent Mercurium circa solem, & cum sole, hoc pacto, moueri, vt in praesenti figura melius explicabitur, in qua terra vbi T, sol vbi S, & solis circuitus SOPQ. circa solem descriptus sit epicyclus spi ralis, seu linea spiralis,

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
