# Sphaera mundi 256.5-6

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, 256.5 to 256.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/256.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/256.5

locus autem ille zodiaci, in quo Mercurius semper est in minori gyro FGH, appellatur apogaeum primum Mercurij; sit enim ibi à terra remotior. nec semper in eodem zodiaci loco apogęum istud manet, sed mouetur tardissimè in consequentia; nam annuus eius motus est tantum, min. 11, secundorum 491', quare gradum vnum peragit annis 33, & totum zodiacum in annis circiter 11880. Oppositus autem zodiacilocus est Perigaeam, in quo percurrit ampliorem lineam, fitque terrae vicinior. in medijs vero locis per medias spiras reuoluitur. nostra autem tempestate apogaeum istud versatur in principio Sagittarij, ibi enim Mercurius minus à sole digreditur Perigeum verò in opposito loco, nimirum in principio Geminorum, vbi latius circa solem euagatur. Porrò hosce medios motus, ac tempora ijsdem modis, ac in luna, & sole compererunt. Praedicti igitur motus fiunt secundum zodiaci longitudinem, verum praeter eos alium habet, quo mouetur secundum latitudinem zodiaci, hoc est, modo in austrum, modo in boream ab eclyptica exorbitat, vsqut aliquando ad grad. 4. 10'. vnde modo borealis, modo australis denominatur; quod inde oritur quia spiralem hanc epicyclicam non describit semper sub eclyptica, sed aliquando citra, aliquando vstra eam.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
