# Sphaera mundi 260

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/260

28, epicycli magnitum do facile constabit, descripto ad dictam distantiam circulo circa solem tamquam centrum, is enim circulus habebit veram rationem ad circuitum solis, descendetque infra solem medio ferè loco inter solem & terram: cum praeterea minima eius a sole elongatio sit gra. 20, manifesta erit ex descriptione spiralis epicycli circa solem, eius quantitas; latitudo enim totius euagationis in epicyclo erit gra. 8, circiter vti superior figura indicat. maxima distantia Mercurij a sole est semidiametrorum terrae 581. Appendix de calculo Mercurij. Res Mercurij motus ad calculum redigemus, quorum primus sit motus in longitudinem, seu motus centri epicycli in longitudinem. qui, vt diximus, est idem cum motu solis in longitudinem; habito igitur solis motu, habetur locus centri epicycli Mercurij in zodiaco. Secundus motus est motus apogaei primi, qui quoniam tardissimus est, annis enim 33, vnum tantum gradum peragrat, ideo nullam ei construemus tabulam, sed tantummodo radices nonnullas, ex quibus reliquorum annorum apogaea eliciantur: sunt autem sequentes: Radices Apogaei &, ad annos sequentes. Gra. Sig. in primo in secundo. 35. Cidest,) gr. 4u in tertio. IGOO 8. in quarto. O

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
