Latin
Cap. V
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 262
Unproofread scanNot analysed yet
motu, seu loco solis, ex calculo loci solis ex proprijs tabulis ad datum tempus reperies eum esse in gr. 13, Q, quare &ibidem erit epicyclus 9. Circa locum apogaei, vides illud ex superioribus eius Radicibus absoluisse signa 8, &occupare partem primam noni signi, id est, gra. 1, Sagittarij. Quapropter restat, vt ex propria Q, tabula computemus eius anomaliam. ex tabula igitur anomaliae in calce columnae annorum, accipio radicem, id est, motum debitum anno 1600, exacto, eumque in formula exempli adscribo anno 1600, vt vides: postea cum annis quindecim ex eadem columna elicio motum eis debitum, quem in formula ijsdem adscribo. idem facio cum mense Septembri ex columna mensium anni bissextili, quia annus 1516, labens, ad quem pertinet hic mensis est bissextilis: similiter in diebus 9, necnon cum horis 20, quae quamuis non reperiantur in tabula, conijcio tamen eis deberi gr. *1/2, hos igitur omnes motus in summam redigo, quae est sig. 12. gr. 18. 50'. sed quia 12, signa efficiunt integrum circulum, ijsdem abiectis, erit locus Q, in epicyclo infra apogaeum spirae grad. 9. ferè. &quoniam locus epicycli est ferè in medio inter perigaeum, &apogaeum primum, ideo Q, non percurret nec maiorem spiram, nec minorem, sed mediam, quare erit hodie infra punctum E, superioris figurae in media spira, gra ferè 9, sicuti eum ibi depinximus. Vnde infero eum esse directum, ac velocem.