# Sphaera mundi 263-2

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, TRACTATVS SE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/263-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/263-2

TRACTATVS SE XTVS. De Venere. 9. Vperior nota fuit apud Aegyptios Veneris Hieroglyphicum, & quiSdem illi conueniens, cum referat speculum gestatorium, cuius manubrium inferius est, impudicae Deae satis aptum in signe: ea nota breuitatis causa vtuntur Astronomi praecipuè in calculationibus. sunt alij, quae velint eandem notam potius referre pomum illud, quod Veneri tanquam pulchriori dono datum fuit. Locus Veneris. Cap. I. T iam de Veneris planeta agamus, naturalis planetarum ordo postulat. ea enim post Mercurium, ampliorem circa solem circunducit, orbem, ita vt ipsius Mercurij gyrum, gyrus Veneris comprehendat: contra vero aliorum planetarum circuitibus comprehendatur; quod primo authoritate, non solum antiquorum astronomorum confirmatur, quos supra in Mercurio, ex Vitruuio, ac Martiano Capella citauimus; verum etiam recentiorum omnium etiam nostrae Soc. scriptorum, obseruationes attestantur. è quibus iucunda aequè, ac admiranda illa est, quae per Telescopium perficitur; si enim in Veneris sydus Telescopij auxilio accurata inspectione inquiramus, eam ita illuminari a sole conspiciemus, vt necessario sequatur eam circa solem tanquam centrum circuire, ita vt modo supra, modo infra ipsum feratur; vti sequenti capite explicabimus. Infra etiam cap. 6. nouum modum habebis mensurandae eius distantiae à terra, & a sole. Illuminatio & Vmbra Veneris. Caß. II.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
