# Sphaera mundi 263

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/263

cumque sit in parte orientali eplcycli erit Vespertinus, sed soli propior, quam vt videri possit; quare post aliquos dies orietur ortu heliaco vespertino. si eius locum in zodiaco habere vis, duc lineam TQ, quae in puncto X, secans gyrum solis, arcus SX, indicabit gradus ferè 7, quibus Q, solem in zodiaco quidem praecedit, at in latione diurna subsequitur. Porrò si quis Mercurium videre aut obseruare velit, id mense Maio, quando nimirum maiorem spiram ducens, magis a sole recedit, melius perficiet: tunc enim temporis versatur in principio Geminorum, vbi est perigaeus.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
