# Sphaera mundi 268

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/268

Iam ad eamdem distantiam, diameter eius apparens obseruetur accuratè, deprehendeturque esse min. ferè 3'. quibus habitis, ijsdem modis, quibus in Mercurio proportionem diametri Veneris ad diametrum terrae inueniemus esse vt 6, ad 11, atque hinc proportio quoque sphaerarum innotescet, eritque sicuti T, ad 6, propè. Quare terra sexies Venerem comprehendit. Hinc etiam sequetur Venerem ad lunam esse sicuti 7, ad 1, propè: ad Mercurium vero vti 3 1/2 ad 1, ad solem tandem vti 1, ad 840, quasi. ijs modis quibus in Mercurio. Appendix de calculo Veneris. CAlculus Veneris persimilis est calculo Mercurij: nam motus apogaei Cprimi Veneris tardissimus est, annuo enim motu procedit in consequencia secundis tantum 511: Vnde gradum vnum superat annis ferè 70, quare pro calculo eius sufficiant sequentes annorum Radices. Motus apogaei Q Radices. Sig. Gra. Annis Motus verò Veneris in longitudinem est idem cum solis, ac Mercurij

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
