# Sphaera mundi 27

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/27

in horizontali plano, ad vnguem congruet: atque eodem momento nota apicem vmbrae styli muro confixi; ac descendente per notam ibi factam perpendiculo, duc lineam perpendicularem, haec enim erit inibi meridiana linea. Alium modum docet Gemma Frisius Cap. 6. de vsu globi Astronomici, pulcherrimum quidem, & astronomicum (breuitatis causa eum praetermitto) quo eadem opera non solum meridianum, sed Aequatorem, & poli altitudinem ingeniosè, & recte inuestigat. Sed per sphaeram materialem in plano horizontali sic lineam Meridianam reperies: obserua duas solis altitudines aequales, vnam antemeridianam, alteram pomeridianam, vti supra cum de horizonte, docuimus; & in vtraque nota vmbram meridiani in plano horizontali proposito cadentem, quae erit recta: illud diligenter curandum est, vt sphaera in vtraque obseruatione maneat in vne eodemque loco, sed tantummodo ibidem persistens gyretur. Iam duae designatae vmbrae, si producantur versus sphaeram se mutuo secabunt; In puncto igitur sectionis facto centro, describe arcum inter vtramque vmbram, vel ad partem Borealem, vel ad Australem; hunc arcum bifariam seca, nam per punctum diuisionis, & centrum, ducta recta linea, ipsa erit meridiana. Alij praeterea extant modi huius iucundae inquisitionis, qui quamuis Astronomici non sint neque adeo exacti, sunt tamen dignissimi qui sciantur. Primus sit is qui per alicuius Arboris incisionem perficitur; cuius rei gratia eligatur arbor quaepiam in libera agri planicie longè à parietibus, vbi arbor illa vndique à sole liberè semper fuerit collustrata, & calefacta; eius etiam truncus sit rectus, & teres: truncus igitur hic medius secetur, ita vt sectio fit horizonti paraliela, inferiorque pars trunci erecta in suo naturali statu remaneat: iam sectio, quae in summitate eius erit, benè complanetur, & ecce apparebunt tibi in eius plano plures circuli, & quidem eccenBon. trici, idest, circa idem centrum non consistentes, sed ex vna parte ad inuicem propinquiores, ex altera vero laxiores erunt; pars igitur illa, quae demsiores habet circulos ad Septentrionalem mundi plagam vergt; opposita verò quae rariores, ad meridionalem. Quare si à parte densiore ad rariorem ducta fuerit linea, erit ipsa meridiana, quod ego in Pruni arbore expertus sum. quę omnia in Aust: apposita figura cernere licebit. Porrò non solum plantarum auxilio sagaxnatura nos ad hanc inuestigationem comparauit, verum etiam metallis, ac lapidibus mirum in modum eam indidit, vt eam postea hominum solertia perscrutaretur, ac reuelaret. Ferrum igitur metallum adeo rude, ac durum, quàm mirum est, hanc lineam, seu has mundi plagas, quodammodo mortales edocere: nam si acum ferream subtilissimam super aquae superficiem in vase aliquo quiescentem, ita artificiosè, ac dexterè deponamus, vt non demergatur, sed si à pernatet, ea postquam in superficie aquae lentissimè in gyrum se commouerit, tandem ita conquiescet, vt ex vna parte Boream, ex altera Austrum ostendat, seu iuxta meridianam lineam conquiescet.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
