Latin
Cap. V
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 270
Unproofread scanNot analysed yet
vides, accipio ex tabula &ex proprijs columnis omnes motus temporibus correspondentes, quorum summa indicat astrum Q distare ab apogaeo epicycli A, gr. 7, numerando ab A, versus B, vsque O Veneris characterem. Est igitur Venus in semicirculo epicycli orientali, quare in motu diurno, vesperi post solem occumbet, Hesperusque dicetur; non tamen videri poterit, quia non satis à sole distat, nam paulo ante in A, soli coniungebatur. si videri posset per Telescopium plena videretur ob rationem supra allatam. si in figura rectè constructa ducatur linea O Q, transiens per M, in gyro solis, erit arcus MS, quantitas, qua Venus solem in zodiaco praecedit secundum ordinem signorum; hodie autem sol occupat 20, gra. –. quare ibidem est centrum epicycli S; arcus vero MS, videtur esse quasi graduum trium: Quare Venus occupabit 23, gradum 2. Demotu eius in latitudinem consulto taceo: haec enim nobis sufficiunt.