# Sphaera mundi 272

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, TRACTATVS SEPT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/272

hanc porrò figuram hac ratione construximus; circa terram, T, descriptus est primò gyrus solis SV, in mediocri distantia TS, solis à terra, quae est semidia. terrae 1142 TP, verò sit minima Martis à terra remotio continens duas tertias totius TV, quae sunt semid. 761, vt antea dictum est. TM, sit mediocris Martis a terra distantia 1745; TA, maxima & altissima Martis à terra sub imitas 2729, ad quas tres distantias descripti sunt circa solem tres circuitus, quorum minimus MP, in quo Mars semper est perigaeus, sed maxime in P, vbi etiam est terrae propior, quam sol. Secundus gyrus EN GO, qui deferens dicitur, quod deferat centrum E vel G, epicycli, ac proinde epicyclum secundum ordinem signorum, siuè in longitudinem. In hoc gyro circa puncta N O, centrum epicycli sortitur mediam à terra distantiam. Tertius & vltimus Martis gyrus circa solem est, AB, in quo Mars est apogaeus, sed maximè ad punctum A, supra solem directè positum, hac porrò ratione diameter epicycli, ac proinde crassities caeli, seu regionis Martialis, erit semid. terrae 984, seu 1000: nihil tamen certi in re adeò à nobis semota affirmarim. debemus praeterea hosce circuitus concipere sub zodiaco, eosque esse orbitam, per quam centrum epicycli E, vel G, pergar sub zodiaco, secundum signorum ordinem, medio motu quoridie, min. 3.11, sec 261, annuatim vero signa e, gra. 11. 15', totumque zodiacum hoc proprio motum, peragrat anno vno simplici, cum diebus praeterea ferè 322. Hic dicitur motus Martis in longitudinem, & numeratur vt in alijs planetis à principio zodiaci, seu signi Arietis. Notanda praeterea sunt in hoc eccentrico apogaeum, & perigaeum: apogaeum semper est directè supra solem, quale est in figura punctum E, quod tamen non semper erit centrum epicycli, vt est in hac figura.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
