Latin
TRACTATVS SEPT
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 275
Unproofread scanNot analysed yet
in peripheria eccensxihu eccentrici, seu in longitudinem, sequitur plus semper epicyclum in zodiaco progredi, quam planeta in epicyclo, &consequenter etiam quando erit in parte epicycli inferiori, in qua aduerso illi motu fertur, segnius in eo retrocedat, quam progrediatur in eccentrico, idest, motus anomaliae nunquam superabit motum in longitudinem, quare semper in zodiaco progredietur. Huic subtilissimae quaestioni sic respondendum est: ob amplitudinem epicycli accidere posse, vt gradus qui sunt iuxta eius perigaeum, eo quod sint nobis propiores multo quam gradus eccentrici, maiorem arcum subtendant in zodiaco, quam subtendant gradus eccentrici, quos centrum epicycli percurrit; quare quamuis planeta in perigaeo epie. tardius in epicyclo moueatur, quam centrum epicycli in consequentia, ob vicinitatem tamen ad terram, poterit motus eius in perigaeo velocior videri, quam motus centri epitycli in consequentia, hacque róne repedare videbitur. quod experientia confirmatur, videmus enim ea quae mouentur in aere, quamuis segnius multo ferantur, quam sol, eum tamen longo spatio superare, quod illis accidit ob propinquitatem ad oculum nostrum: sic sol tardus videtur ob maximam distantiam, quamuis velocissimè circunferatur. Figura Martis.