# Sphaera mundi 276

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/276

Cap. III. VEMADMODVM Terra, Luna, Sol, Mercurius, & Venus, sphę. rica existunt, idem de Marte conueniens est existimare. Illuminatio & Vmbra Martis. Cap. IV. QVPERIVS ostensum est Lunam & Venerem, inferius vero ostendetur Iouem quoque, ex vna parte, à sole illuminari, ex altera vero vmbram proijcere. quare probabile est Marrem quoque ex vna parte colluex altera vero vmbram emittere. Porrò lux huius planetae ignea, ac rubieunda est, vnde Graecè Pyrois dicitur. quantitatem autem vmbrae indagatur eo modo quo in praecedentibus planetis. nam diameter solis ad diametrum Martis est sicuti 26, ad 2127: distantia vero eius a sole maxima, colligitur ex praedictis, esse semid. terrae 2729. quare eadem demonstratione, & figuratione, qua in vmbra terrae vsi sumus, huc accommodata, erit vmbra Martis maximè distantis à sole, longa semid. terrae 147, vnde licebit cognoscere an possit eclipsare quempiam planetarum, cum planetarum distantiae à sole, pariter sint cognitae. quod ad sensum in figura magna, & vera apparebit. Mercurium, & Venerem nequit eclipsare quia ipsi sunt soli viciniores, quam Mars, vmbra autem Martis proijcitur ad partes solis auersas. Neque eclipsare Iouem poterit, quia minima distantia Iouis à sole est ferè 2046, at vero apex vmbrae Martis non protenditur à sole plusquam 1775. Magnitudo Stellae Martis. Cap. V. EDIOCRIS eius a terra remotio est ex Tychone 1745, semid. Mterrae. in qua remotione exhibet apparentem diametrum quasi 21, min. Quemadmodum igitur in alijs factum est, siue practicè per triangulum Isosceles, cuius basis subtendat angulum 2', min. siue alijs modis supra adhibitis, inueniemus proportionem eius diametri ad diametrum terrae, esse ferè eandem, quae est inter 25, & 60, vnde, diameter Martis continetur in diametro terrae bis eum duabus Quintis. Hinc sphaerarum quoque proportio emerget, eritque vt 1, ad 13, circiter. tredecies igitur Mars a terra continetur.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
