Latin
Cap. IV
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 28
Unproofread scanNot analysed yet
De modo ponendi acum in aquam vt innatet, infrà dicemus in Problematibus, interim media acu exiguum suber traiectum eam in summo aquae innare faciat, Idem praestabit quaeuis ferrea hasta, si ex filo ita (in loco ab omni aeris commotione carente) suspendatur, vt in aequilibrio pendeat, tandem enim iuxta meridianam longitudinem requiescet. Iam verò in re tam praeclara, lapides neutiquam metallis concedere natura permisit. Enimuero quam mirabilis est illa Magnetis lapidis proprietas, qua si liberè moueri possit, ex vna eademque semper sui parte Boream, ex altera verò illi auersa Meridiem aspicit: vt autem id efficiat in superficie aquae manentis ponatur prius tabella, quae innatet: super hanc Magnes, quasi in nauicula liberè nauigare possit, nam tandem quotiescunque id fiat, semper ita consistet, vt vnam eandemque sui ipsius partem Boreae, alteram verò huic auersam Austro obuertat. Hanc porrò miram proprietatem liberaliter acubus ferreis solo attactu ita communicat, vt eam illae longè perfectiorem à se ipsis, quam à magnere ostentent: vt autem acus ferrea, quae hanc virtutem à magnete imbiberit, rectius meridiani positionem indicare possit, ita fabricari debet, vt in apice alicuius styli aequilibrata insistens liberè circunuerti possit: quales in viatorijs Horologijs industrij Germani fabricatas imponunt. hoc enim modo acus haec collocata, tandem se iuxta meridiei lineam sistet. In quo quidem miraculo, nouum aliud non minus admirandum obseruatum est: nam non eodem modo, vbique terrarum acus huiusmodi meridianae lineae alludunt; sed alicubi exactè ipsi congruunt: alicubi verò ab ea variè declinant: in Italia, ac regionibus ei adiacentibus declinat grad. 6. vt apposita figura indicat; in qua linea SM. est vera meridiana, linea verò AB, est linea supra quam tandem acus magnetica conquiescit, quae à Septentrione versus Ortum euariat gr. 6. particula enim, SA, est grad. 6. à meridie verò in Occasum totidem gradibus exorbitat, est enim MB, 6 gr. bel qua cautione adhibita, per eam rectè meridianam comperiemus: vt in passim, ac vulgò fit dum Horologijs solaribus, ac Germanicis vtimur. In hac porrò meridianae lineae inuentione per acum magneticum cauendum est à duobus. Primo à ferri, cuiuspiam propinquitate, v. g. à ferreis gratibus, aut alijs huiusmodi, quae in muris passim reperiuntur. Secundo à lateribus, lateres enim sunt magnetici, idque variè, pro varia eorum coctura, quare non secus ac ferrum, magneticum acum à suo situ deturbant.