# Sphaera mundi 280

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/280

à quo si dematur motus Martis praedictus, remanet eorum distantia signorum 5. gr. 1. quae distantia aequalis est anomaliae, idest, totidem signis & grad. distat stella Martis ab apogao sui epicycli. vnde colligitur Martem esse in semicirculo orientali epicycli: distareque ab apogaeo signis 5. Ex quibus locum eius in zodiaco sic absque tabula aequationum venabimur. Sciendum enim est, tantam esse epicycli Martis amplitudinem, vt quando terris fit propinquior, eius semidiameter subtendat in caelo gra. ferè 47. quando autem remotior est subtendat gra. 37. tunc autem terris propior est, cum soli magis opponitur; tunc subdimior, cum solem magis accedit. nunc autem cum distet à sole signis 5. gra. 1. sequitur ei ferè opponi, ac proinde subtendere in caelo gradus, paulo pauciores, quam 47. praeterea notandum Martem tunc maximè distare à centro epicycli, secundum longitudinem zodiaci, quando distat ab apogaeo epicycli signis 4. cum partibus 17. cum igitur nunc anomalia sit sig. 5. sequitur Martem minus distare à centro epicycli quam gr. 47. considerandum etiam Martem in apogaeo, & perigaeo epicycli nihil distare à centro epicycli, quare cum maximè distet, quando distat ab apogaeo vtrinque signis 4 gr. 17, nunc autem distat à perigaeo vnico signo licet existimare eum distare à centro epicycli versus orientem circiter gra. 38. centrum autem epicycli erat in in principio Leonis; quare Mars ipse erit cirea grad. 8. Virginis. eadem intelligas de altero semicirculo epicycli occidentali, in quo planeta distat à centro epicycli versus occidentem. est autem stella Martis rubicunda, magnaque apparebat, cum esset perigaea in epicyclo & opposita soli, quare eam facile dignoscebam. Verum hoc loco monendus est mihi Lector, pro exactiori ac facillimo Solis ac Martis calculo, D. Caesarem Marsilium patricium Bononiensem, nobilissimum aequè ac doctissimum, rerumque praecipuè Astronomicarum peritissimum; propediem nouas, quae iam sub praelo sunt, Tabulas editurum.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
