Latin
TRACTATVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 281
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. I. Locus, seu distantia Iouis à terra. QVPRA Martis reuolutiones, communis Astronomorum sententia, Slouis circulationes statuit. Primo quia in mutuis eorum Synodis Sydus Martis occultat sydus Iouis; quod euincit Iouem supra Martem incedere. Eadem ratione ipse Iupiter infra Saturnum collocatur. Secundo Iupiter minorem exhibet parallaxim, quam Mars; maiorem vero quam Saturnus, ex Tychone: igitur medius intra eos residebit. Tertio ex motuum velocitate idem conijcitur, est enim Marte velocior, Saturno vero tardior; medius igitur ei locus concedatur. distantiam vero louis a terra mediocrem, ex Tychone, pono esse semid. terrae 3990. quam ipse ex deprehensa accuratè eius parallaxi, deduxit. sed alio modo, &quidem peracuto, quem nuper Pater Christophorus Scheiner in suis Mathem. disquisitionibus exposuit, distantiam huius planetae a terra inuestigari potest: qui modus nititur motibus satellitum Iouis, quos ope Telescopij acutissimus Galilaeus omnium primus mundo reuelauit, vt suo loco dicetur. sunt autem quatuor paruae stellulae, quae perpetuo circa Iouem circunferuntur, eo modo quo Mercurius, &Venus circa solem. Verum praesens figura inspiciatur, in qua sydus A, sit Tupiter. B, Terra. C, sol iam demersus: fiat igitut trigonum ABC, cuius latus AB, referat distantiam Iouis a terra,