# Sphaera mundi 282

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, TRACTATVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/282

42 1/2, eundemque bis supra louem latere; latet enim primo directè supra Iouem apud S, ob Iouis interpositionem, & fulgorem. secundo quando in vmbram propè V, incurrit. oportet igitur diligenter obseruare tempus quod a prima latebra S, ad secundam V, intercedit. quo tempore conficit arcum SV, ex notitia enim huius remporis innotescet arcus SV, & consequenter angulus SAV, ei insistens; hoc mode; ponamus tempus illud ex obseruatione deprehensum, duarum esse horarum; iam sic per auream Arithm. regulam ratiocinandum est; si horis 42– stella D, perficit totum gyrum, seu gra. 360. duabus horis quot gradus percurret, inueniemus gradus 17 1/2. ergo arcus SV, & proinde argulus SAV, erit totidem graduum; quare & angulus BAC, ei ad verticem & aequalis, per 15, primi, erit pariter grad. 17 1/2. est autem angulus trianguli BAC. sed angulus quoque B, cognoscitur, continet enim distantiam inter Iouem, & solem in zodiaeo, quam refert arcus RQC, ex B, descriptus, quem Astronomos tum ex obseruatione, tum ex calculo cognoscere posse certum est. Latus praeterea BC, cum sit distantia solis à terra, notum est. Cum igitur in hoc triangulo ABC, noti sint duo anguli cum vno latere, patet ex Apparatu nostro, nos possecognoscere laterum proportiones. quare non latebit quoties latus BC, notum, contineatur in BA. vnde nota euadet BA, distantia Iouis à terra, quod erat inquirendum. Verum opus est pluribus accuratisque obseruationibus, ijsque optimo Telescopio peractis. Motus Iouis. Cap. II. TAstronomi obseruationes, quas in motibus louis habuerunt, salVuare possent, supposuerunt gyrum, siue regionem eius, esse centro mundi eccentricam; sed habere pro centro solem, quemadmodum etiam Mars; quare eandem figuram, quam pro Marte construximus, nunc Ioui applicare possumus, variatis tantummodo distantijs, & magnitudinibus. Ea igitur nunc repetatur, in qua epicyclus, & eccentricus modo loui inseruiant. linea igitur TM, quae refert mediocrem planetae distantiam à terra, contirebit nunc semid. terrae 3990; linea vero TP, multo longior quam in Marte erit; quippe quod Iupiter non descendat intra solis regionem, quanta autem sit, non definio. debet tamen esse breuior, quam TM, idest, continere pauciores semid. quam 3990. linea autem TEA, quae maximam & apogaeam remotionem planetae refert, maior quidem erit quam semid. terrae 3990, veruntamen quanta sit nihil certi assero. semid. vero epicycli in minima distantia subtendit arcum grad 11./-, in zodiaco, dum à nobis è terra obseruatur; in maxima autem subtendit grad. 10 1/2, quibus sic positis eius circulationes concipiendae sunt, hoc ordine.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
