Latin
Cap. 11I
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 284
Unproofread scanNot analysed yet
praeterea quia diameter solis ad diameter Iouis est sicuti 26, ad 5, vt igitur excessus illius, qui est 21, ad 5, ita distantia eorum 3652, ad aliud; &inuenies 869, prope semid. terrae. tanta igitur est ad hanc distantiam Iouialis vmbra; cuius operationis ratio demonstrata est in inuentione terrestris vmbrae. vmbra igitur Inuis non eclipsabit Saturnum, quia ipse distat à soli, minimum 8365, vmbra autem Iouis vna cum distantia eius a sole, extenditur tantummodo 4521. Figura Iouis. Cap. 11I. CIGVRAM eius esse sphaericam existimo, non tamen, vt in alijs, Fomnino perfectam; sed asperam, vt melius lumen ad terras depellat. si enim perfectè rotunda esset, imperfectè admodum, vel potius minimè videri, contingeret, vnus quippe eius tantum radiolus ad oculos nostros tenderet. Magnitudo Iouis. Cap. V. fAGNITVDO Iouis eodem modo ac caeterorum resciri potest, Mvidelicet ex cognita eius distantia necnon semidiametro eius ap parente, ad eandem distantiam. vt quoniam eius mediocris distantia posita est semid. 3990, in qua eius diameter apparens subtendit angulum min. 21/2, si igitur construatur triangulum Isosceles, cuius erura referant distantiam, angulus autem contineat min. 11/2, in eo apparebit basim habere eam proportionem ad diametrum, terrae, quam habeat 12, ad j, vnde sphaerarum ratio erit sicuti 14, ad 1. Iupiter igitur quaterdecies Tellurem adaequabit. cum autem constent rationes terrae ad D, &,Q. Q, &,ex ijs deducemus A, ad ),esse vt 560, ad 1; ad Z, vt 280, ad 1; ad Q, vt 84, ad 1; ad &,vt 182, ad 1; ad T, vero vt 1, ad 10. Appendix de calculo Iouis. *Odem modo absoluemus calculum Iouis, &Saturni, quo antea MarEtis absoluimus; sunt enim hi tres superiores planetae persimiles: pro quo sit tabula sequens. Vsus Tabulae praecedentis. AD datum igitur tempus, ex praecedenti Tabula motus Iouis, inueA nias motum eius in longitudine quem detrahes a motu solis; residuum enim erit motus Anomaliae, vt in Marte. Exemplum. Hodie quo haec scribo, idest, anno 1616. die 26. Decembris exacto in meridie, ad meridianum Venetum, qui dies S. Stephani est; sic Iouis locum reperio. tempus Astronomicum sic se habet, cum motibus sibi debitis ex tabula acceptis, vt ostendit sequens formula. Gra. Sig. Radix 1600. Anni 15. Nou. Bissex. Dies. 26.