Latin
TRACTATVS DECIMVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 288-2
Unproofread scanNot analysed yet
solem vti centrum respiciant, vsitatis rationibus Astronomi confirmant, videlicet primo ab occultationibus, quod à Ioue quandoque occultetur, vnde supra eum necesse incedat. Secundo à parallaxi, quam Tycho minotem asserit, quam Iouis, eamque quartam partem minuti facit. Tertio à motuum comparatione: nam cum sit tardissimus omnium planetarum, ei etiam competit ampliore gyrus, qui videlicet maiori tempore, siue tardius perambuletur. Distantiam vero eius à terra medioerem esse 101550 semid. terrae idem Tycho tradit. de minima, &maxima nihil nunc certi habeo. qua propter eadem figura, quae pro Marte, ac loue inseruit acconmodari etiam Saturno potest; si linea TN, quae mediocrem distantiam refert, ponamus continere semid. terrae 10 550, ea igitur nunc reuisatur. Illuminatio &vmbra Saturni. VLLVMINARI a sole vti caeteros par est credere. est autem lux eius plumbea. quantitas eius vmbrae in maxima eius distantia a T indagata est eadem ratione vt in superioribus, inuentaque est extendi penè semidiam. terrae 12. 527,, quae cum maxima eius distantia a sole, 10592, efficit 23. 124. quare si stellae ponantur distare à sole tantummodo 13.