# Sphaera mundi 288-2

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, TRACTATVS DECIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/288-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/288-2

solem vti centrum respiciant, vsitatis rationibus Astronomi confirmant, videlicet primo ab occultationibus, quod à Ioue quandoque occultetur, vnde supra eum necesse incedat. Secundo à parallaxi, quam Tycho minotem asserit, quam Iouis, eamque quartam partem minuti facit. Tertio à motuum comparatione: nam cum sit tardissimus omnium planetarum, ei etiam competit ampliore gyrus, qui videlicet maiori tempore, siue tardius perambuletur. Distantiam vero eius à terra medioerem esse 101550 semid. terrae idem Tycho tradit. de minima, & maxima nihil nunc certi habeo. qua propter eadem figura, quae pro Marte, ac loue inseruit acconmodari etiam Saturno potest; si linea TN, quae mediocrem distantiam refert, ponamus continere semid. terrae 10 550, ea igitur nunc reuisatur. Illuminatio & vmbra Saturni. VLLVMINARI a sole vti caeteros par est credere. est autem lux eius plumbea. quantitas eius vmbrae in maxima eius distantia a T indagata est eadem ratione vt in superioribus, inuentaque est extendi penè semidiam. terrae 12.527,, quae cum maxima eius distantia a sole, 10592, efficit 23. 124. quare si stellae ponantur distare à sole tantummodo 13.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
