# Sphaera mundi 289-2

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/289-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/289-2

Cap. IV. Magnitudo B. IN mediocri distantia semidiametrorum terrae 101550, exhibet diametrum apparentem min. prope 191, vnde constructo de more triangulo, eliciemus rationem diam. Saturni ad diametrum terrae, & consequenter sphaerarum rationes. diameter eius continet diametrum terrae, bis, cum + -, in ratione videlicet 31, ad I1:vnde sphaerarum proportio erit vt 22, ad I, quare Saturnus terram adaequabit vicies & bis: cum autem notae sint caeterorum planetarum magnitudines ad eandem terram, notae quoque euadent ad Saturnum; eritque Saturnus ad Iouem vt 11/2, ad 1. ad solem vti 1, ad 6 1/2–, ad Martem vti 286, ad 1. ad lunam vti 180, ad I. ad Venerem sicuti 133, ad I. Motus Saturni. Cap. V. OTVS Saturni persimiles sunt motibus Iouis, & Martis; nam & Meodem modo epicycius mouetur in longitudinem; & eodem modo planeta hic motu anomaliae cietur in peripheria epicycli vt mirabili illo ad solem respectu reuoluatur: pariter etiam in latitudinem exorbitet: & ab ijsdem principijs numeretur. Solummodo differunt in quantitate, nam motus Saturni diarius est in longitudinem mi. 21. 1. annuus gr. 12. 131. quare totum zodiacum absoluit annis Aegyptijs 29. diebus 174, hor. 8. motus anomaliae quotidianus est 57l. 8'1, annuus sig. 11. gr. 17. mi. 32', totaque absoluitur anno vno simplici, diebus 12. hor. 21. motus denique in latitudinem tam inboream, quam in austrum ab ecliptica excurrit plusquam tres gradus. interim motu diurno reuoluitur, vnde ab vno tropico ad alterum spiratim procedit. quod si ab eo immunis esset, describeret spiralem implexam similem Martiali; sed quae frequentiores haberet lineas, saepius enim Saturnum sol assequitur, quam Martem, & Iouem, Appendix de calculo Saturni. TODEM prorsus modo hic calculus peragitur, quo in duobus praeEcedentibus, pro quo sit tabula sequens vna cum exemplo. Hodie igitur, idest, 26, die Decembris exacta ad meridiem Venetum anni 1616, Bissex. quaeratur ex sequenti Tabula medij motus Saturni, locus eius in zodiaco. Sig. Gra. Radicis. 1600. Anni 15. Mensis Nouem. Bissext. Dies 26. Summa in gr. 12. 28. Tauri est cent. epi. Motus vero solis est

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
