# Sphaera mundi 29

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/29

vnde fit vt lineae meridianae in planis murorum horizontalibus hoc modo repertae, non parum, vt me docuit experientia, à vero earum situ aberrent. Multa autem alia scitu iucundissima, ac noua de hac re habentur apud Guilelmum Guilbertum Londinensem de Magnetica Philosophia. Cum igitur arcanis tot modis in plantis, metallis, lapibus, natura nos ad inuentum istud instruxerit, quid aliud significare voluit, quam maximi illud momenti esse, secumque multas afferre vtilitates, ac iucunditates; Quod quidem (si hac in re fari fas est) diuinitus etiam ostensum est; Angeli etenim ij, qui sacram Aedem Lauretanam illuc vbi nunc religiosissimè colitur, comportarunt, inibi sic eam constituere, vt vna ipsius facies ad Meridiem, altera ei auersa ad Septentrionem directè, atque exactè obuertatur; & consequenter alij duo parietes super duabus meridianis ineis siti sint, ac meridianis circulis congruant. Quod & Historici narrant, & ego cum inibi religionis causa agerem, per magneticam pyxidem diligenter experiens, magna, ac religiosa, animi voluptate comperi ita se rem habere. Templum pariter Salomonis, quod septem mundi miraculis longè mirabilius extitit, & quod Deum ipsum Architectorum habuit, ad quatuor mundi plagas ita constitutum erat, vt duo ipsius latera opposita lineis meridianis incumberent; hac enim ratione, vt sacrae literae loquuntur, ipsius frons, ac Porta maior erat Orientalis; huic opposita, Occidentalis; reliquae duae facies, Septentrionem vna, altera Meridiem ad vnguem aspiciebant; Atque haec delinea hac meridiana. Vsus autem meridiani hi sunt: Primo dirimit totam mundi sphaeram in duo hemisphaeria, Orientale videlicet, & Occidentale. 2. Indicat ipsum meridiei instans, sole enim ipsum supra horizontem autringente, meridies est; similiter & mediae noctis tempus, sole enim Meridiani semicirculum inferum adeunte, media nox est, 3. Solis circulationes superas, idest, arcum diurnum, siue diem artificialem bisariam dirimit, in arcum semidiurnum matutinum, & semidiurnum Vesperrinum Similiter lationes solis inferas, idest, arcus nocturnos in partes aequas partitur: vt in sphaera materiali videre est, si consideres aequatorem, ac duos tropieos, qua parte supra horizontem existunt à meridiano in aequalia secari: & similiter infra horizontem. sunt autem hi tres circuli, tres solis circulationes, (vt postea explicabimus) siue tres diurnae conuersiones, & sicuti eas meridianus diuidit, sic etiam caeteras omnes, quas toto anno sol singulis diebus peragit & quarum circuli in sphaera non ponuntur, idem meridianus partitur. 4. A meridiano circulo initium diei naturalis sumunt Astronomi; cum autem dies naturalis sit integra solis circa mundum reuolutio, dies Astronomicus sole meridianum occupante incipiet, atque ad eundem sole iterum redeunte desinet.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
