Latin
Cap. IV
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 290
Unproofread scanNot analysed yet
o. à quo dempto motu epiMotus epicycli. Rem anet 32. pro Anom. Saturni. Stella igitur Saturni transgressa est perigaeum epicycli sig. 1. gr. 22, estque in semicireulo epicyeli occidentali; ac proinde in motu diurno praecedit locum epicycli aliquot gradibus, quos rudi Minerua sic diuinaberis. considera tantum esse semidiametrum huius epicycli vt ad summum subtendat gradus circiter 6. de zodiaco; quapropter planeta ipse totidem gra dus praecedere, aut sequi poterit centrum epicycli, idque cum destiterit vtrinque ab epicycli apogaeo sig. 3. gr. 7. ferè, quando autem est in epicycli perigaeo, vel apogaeo, eundem sortitur cum centro locum: nunc autem distat ab apogaeo in semicirculo occiduo signis 4. gr. 8, quapropter non recedet à centro epicycli totos gra. 7, sed circiter 6, vel 5, erit igitur circa gradum Tauri 7. vel 6. Motum in latitudinem horum trium superiorum planetarum breuitatis causa ommittimus.