Latin
Cap. I
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 293-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. I. Figura Cometarum. VARIAE sunt Cometarum figurae, quarum duae sunt praecipuae: Alij enim crines vndique in orbem vibrant, qui criniti, cincinnati, &cometae propriae appellantur: Alij vero ad vnam tantum partem barbam, aut caudam radiosam demittunt, hique barbati, caudatique dicuntur. Porrò cometa graeca vox est, nam Κομήτης, comatum, seu crinitum significat: à Κoμ, quae coma latinè dicitur. Magnitudo apparens Cometarum? *INIMI sunt instar vnius maximae stellae fixae; maximi instar solis; Mnam teste Seneca, Neronis tempore, cometa vnus solem magnitudine adaequauit. alij suas magnitudines inter hasce extremas multiplici varietate medias continent. vbi illud maximè notandum, eundem cometam non seruare eandem figurae magnitudinem, sed eam iuxta motum quem habet proprium, variare, non enim vt videbimus, aequabiliter incedunt; quare figuram imminuunt, vel augent, pro vt eorum etiam motus remittitur vel intenditur; quod exactè olim Seneca, nunc vero Tycho obseruarunt, vt ille cap. 8. de cometis: hic vero in cometa anni 1577. enarrat. nonnulli initio magni apparent, postea paulatim minuuntur, vt amplius discerni nequeant; alij contra initio sunt parui, demum decrescunt vsque ad apparentem interitum. Apparens duratio Cometarum TINIMVM quidam octo dies affulgent: alij suas augent aetates, Mvsque ad semestre spatium; nam magnus ille Neronis cometa sex totis effulsit mensibus: alius anno Christi 1240. qui erines in medium vsque caeli ab horizonte euibrabat, vix intra sex menses, vt scribit Daniel Santbechius, extinctus est. Motus Cometarum. Cap. VPLLCI motu perinde ac veri, &perpetui planetae; cometae, qui D spurij, &euanidi pariter sunt planetae, aguntur: motu videlicet