Latin
298.1 to 298.4
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 298.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ferè, vt patebit ex constructione figurae, quae habeat poli altitudines, quas habet Vraniburgum, &Praga, &c. (quas videas apud Tychonem pag. 125. in lib. de cometis) &praeterea cometa distet à terra semid. 52. in huiusmodi enim figura, non vterque inspector eundem caeli locum cometae conspiciet, sed diuersitas aspectus praedicta apparebit. hoc igitur modo, ex diuersis locis parallaxis deprehenditur. Sed ex eodem oco, eleganter admodum, vnico filo, in tantae subtilitatis negotium, aduocato, parallaxis deprehenditur. Cum igitur cometa in fine durationis proprio motu adeo lentescit, vt vix incedat, bis obseruandus est per filum hoc modo. Primo cum valde ab horizonte sublimis fuerit, notentur binae stellae ei viciniores, inter quas ipse collocatus sit in recta linea, quae sit horizonti parallela; quod per filum in directum stellis assumptis expositum, atque oculis praetensum experiri oportet. postea cum occasutus prope horizontem fuerit; iterum praetenso filo expendendum est, an in eadem recta linea cum ijsdem stellis existat: si enim existit nullam exhibet parallaxim, ac proinde alto caelo spatiatur: si vero fuerit humilior, quam vt sit in ea recta linea cum ijsdem stellis, aliquam subibit parallaxim; quae postea quanta sit si exacte lubeat scire, nostro Quadiante obseruandum est, quot minutis, vel gradibus à praedicta rectitudine discedat; tanta enim erit aspectus euariatio. Neque vero quidquam à refractione timendum est, quae propè horizontem ob aeris crassitiem, solet sydera supra verum eorum locum efferre; quia haec ipsius hallucinatio tam cometam, quam stellas assumptas pariter eleuabit, ac proinde eadem eorum mutua distantia, ac positio remanebit, ac si nulla esset refractio. Obseruari etiam potest apud horizontem ortiuum intra binas stellas in recta linea horizonti parallela, si enim cum postea valde sublimis fuerit, apparuerit in eadem rectitudine nullam patietur parallaxim, si vero assumptis stellis fuerit altior, quam in recta linea, parallaxim patietur: quod si adsit motus proprius, is detrahendus est pro ratione temporis elapsi à prima obseruatione vsque ad secundam.