# Sphaera mundi 298.5-6

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, 298.5 to 298.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/298.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/298.5

Aliter per Quadrantem, hoc modo, obseruetur diligenter in maxima cometae altitudine distantia ipsius ab aliqua vicina stella fixa, quę ei supra, aut infra directè sit, seu in eodem verticali, atque eis proxima: idque fiat quando cometa, aut nihil, aut vix proprio motu mouetur: postea cum propè horizontem descenderit, notetur iterum earundem distantia, habita etiam ratione motus proprij, si quis affuerit; nam si eadem distantia remanserit, nulla aderit parallaxis, & cometa altissimus supra lunam attolletur. si vero distantia erit mutata, ita vt cometa inferior euaserit, quam oporteret, tanta erit parallaxis, quanta haec distantiae variatio, seu differentia à priori, siue ea maior, siue minor apparuerit. vt autem sciamus quam altè in mundi diametro haec parallaxis eum cuchat, constituenda erit vera figura quae eandem parallaxim efficiat in eadem altitudine ab horizonte in qua erat cometa in vltima obseruatione; haec enim distantia pariter tunc notanda est; ex tali enim figura apparebit, quot terrae semidiametris attollatur: vt in praesenti figura, vbi altitudo CE, supra horizontem AC, ponitur aequalis altitudini cometae in vltima obseruatione. angulus deinde, TEA, debet esse aequalis parallaxi, idest, continere tot gra. aut minquot erant in differentia distantiarum.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
