# Sphaera mundi 30

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/30

A meridie autem potius, quam ab horizonte diem inchoare majuerunt Astronomi, quoniam in omni regione, atque habitatione sol semper eodem modo ad meridianum se habet, ad horizontem verò varietates subit; quare dies ad meridiem relatus vbique vniformis, ac stabilis est, ad horizontem verò relatus variationibus obuoxius est, quae Astronomis negntium facessunt. Quapropter sapienter faciunt pleraeque nationes, Hispani, Calli, Belgae, Germani, Poloni, qui hoc diei genere communiter vtuntur. 5. Metitur maximas astrorum altitudines supra horizontem; cum enim eum Astra attingunt, tunc maximè ab horizonte attolluntur, tantaque est eorum meridiana altitudo, quae est omnium maxima, quantus est meridiani arcus ab horizonte vsque ad Astrum interiectus. Hanc porrò, tum Solis, tum Astrorum meridianam eleuationem reperies primo per Quadrantem Astronomicum propos. 8. apparatus hoc modo. Illud Astronomicè constitue, idest, in plano quopiam horizontali, vt latus Se. AB. Quadrantis sit horizonti parallelum, & simul supra lineam meridianam inibi accuratè ductam; latus verò AD. sit perpendiculariter erectum, cuius gratia perpendiculum DI. debet proprię linea ęquidills stare, ac liberè iuxta atus, fsas AD, radens descendere; lis Latus autem, CB, meridiem ll., versus aspiciat. Splendente iam in meridie Sole, Diopra Quadranti adhaerens susque deque tollatur, donec solis radius per vtrumque pinnularum foramen aequè illabatur: in quo Dioptiae situ, Latus ipsius CE. indicabit in Quadrante gradus altitudinis meridianae, qui essent, v. g. in arcu DE. grad. 36. tanta enim est eleuatio supra horizontem, quantus est arcus quadrantis à puncto D, vsque ad Dioptram numeratus. Quad si sydus minus collucens obijciatur, tunc vice radij ipsius, vtemur radio visuali, idest, per vtrumque rimulam in pinnularum summitatibus excisam, in astrum collimabissimus, atque interim latus EC Dioptrae in Quadrante meridianae altitudinis gradus, ac graduum partes indigitabit. Alio praeterea modo, & quidem subtiliori idem hoc pacto obseruabimus, inuenta (vti superius docuimus) in plano quopiam horizontali, linea meridiana, erigatur ex ea stylus plano perpendicularis; cum enim ipsius vmbra lineam meridianam occupauerit, habebit sol meridianam altitudinem; notetur igitur tunc temporis extremum vmbrae in ipsa meridiana existens.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
