# Sphaera mundi 303

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/303
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/303

Cap. IV. Vera Cometarum magnitudo. PPARENS diameter capitis illius cometae, quam anno 1577, ATycho, & alij plures obseruarunt, erat min. 7. distantia vero eius a terra erat semidiam. terrae 210. seu diam. 105. si ergo vt in alijs fiat Isosceles, cuius latera contineant partes 105, angulus vero minuta 7, collata basi cum vna ex illis partibus, id est, cum vna diametro terrae, basis continebitur in ea quater cum duabus tertijs, quare earum proportio erit sicuti 3. ad 14. vnde & sphaerarum ratio constabit ex cubis horum numerorum, qui sunt 27, & 2744. habent enim eandem rationem quam sphaerae: quae cognoscitur diuiso 2744, per 27, prouenit enim quotiens quasi 101, qui indicat cometam a terra contineri, & adaequari centies, & semel. Eodem modo longitudo caudae eius inuestigatur; nam apparens longitudo subtendebat gr. 22, distantia vero a terra erat diamet. terrae 105, igitur per Isosceles vsitatum, compererunt longitudinem veram huius cometes continere diam. terrae 48. crassitudo autem fuit diam. 11. Similiter agendum est in alijs cometis, quia variae sunt eorum apparentes magnitudines necnon variae eorum a terra distantiae. Cometa ille Neronianus, qui ex Seneca, magnitudine sua apparente solem adaequabat, proculdubio vera magnitudine Lunam superauit, quandoquidem supra eam effulsiue censendus est: vt ex superioribus ostensum est. Corollarium de materia Cometarum. COLENT nonnulli Physiologi cum Astronomis de cometarum ma teria contendere, affirmant enim aliqui ex illi cometas ex elementari materia constare, atque etiam in elementari regione versari, quippe quae cometas tantum de facie norunt; cum enim eorum circuitus, vias, motus, parallaxes, nequeant perscrutari, de ijs tamen secundum vulgarem apparentiam iudicant. verentur praeterea ne quam nouitatis notam caelo inurant. Ex opposito Astronomi qui praedicta cometarum accidentia sagaciter rimati sunt, eaque omnino rebus tantum caelestibus competere vident, eos non elementares, sed caelestes esse autumant. Verumenimuero me ab vtrisque gratiam initurum confido, si qua ratione lis haec componi possit, ostendero: ratio igitur est, si eorum opinionem sequamur, qui putant cometas caelest es esse, ac continuo inter aeterna muudi corpora perseuerare, quamuis raro conspicua euadant. in qua sententia fuere olim Fythagorici, & Italorum Secta: sed & recentiores suas hypotheses ita cometae accommodant, vt cum antiquis consentire possint; dum enim eos in magno epicyclo reuoluunt, omnes saluant apparentias, & praeterea cos eos in sublime caelum ita attollunt, vt paulatim ad visum minuantur, ac tandem non pereant, sed non apparent. hac enim ratione nihil noui caelo inferunt, quod Physicis, ne contingit, praecipuè curae est: nec eos elementares faciunt, quod Astrouomi magnopere auersantur. haec sit conciliatio.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
