Latin
Cap. IV
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 304
Unproofread scanNot analysed yet
Ex dictis de planetis tamen ordinarijs, quam extraordinarijs, scilicet, Venerem &Mercurium, circa solem ita moueri, vt aliquando infra, aliquamdo supra ipsum existant: Martis stellam etiam aliquando infra solarem regionem descendere: Cometas per omnes caeli partes proprijs motibus discurrere. solent nonnulli recentiores de caeli duritiae, vel fluiditate nonnulla conijcere; quod eis videatus sine caeli liquiditate non posse praedicta saluari, posito enim caelo duro non vident qua ratione Mercurius, Venus, &Mars, per caelum solis susque deque vagari possint, neque qua ratione cometae possint ipsos quoquo versus perforare addunt praeterea nullum vnquam probasse caelum planetarum esse durum. hinc praeterea deduci posse putant, caelos planetarum non esse realiter ab inuicem distinctos, sed planetariam regionem esse purum caelum indistinctum, in quo errantia sydera certis legibus, ac metis errent. distinctionem vero illam in eccentricos &epicyclos reales putant esse quandam subtilem ad saluandos motus excogitatam hypothesim, quando quidem Ptolemaeus, Copermicus, Tycho, solas circulares lineas, &quidem imaginarias in caelo designarunt. Alterum Corollarium ex Senecae diuinatione. CAP 25. de cometis; quid miramur, inquit, cometas, tam rarum mundi spectaculum, nondum teneri, certis legibus. multae sunt Gentes, quae tantum facie nouerint caelum, quae nondum sciant cur luna deficiat, veniet tempus quo ista, quae nunc latent, in lucem dies extrahet; &longioris aeui diligentia. ad inquisitionem tantorum aetas vna non sufficit. posteri nostri tam aperta nos nescisse mirabuntur. &cap. 6. erit qui demonstret aliquando in quibus cometae partibus errent; cur tam seducti à caeteris eant; quanti qualesque sint: contenti simus inuentis; aliquid veritati, &posteri conferant: &cap. 31. pusilla res est mundus, nisi in illo, quod quaerat omnis mundus habeat. haec prudentissimi Senecae egregia diuinatio. quae quantum veritati fuerit conformis apparet, si in praedictis à nobis superius, conferantur succedentium aetatum inuenta cum praecedentibus. sed adhac melius tunc apparebit, cum iam inuento Telescopio, cometa quispiam primus illuxerit, spero enim auxilio admirandi huius instrumenti, saeculum tandem nostrum de cometis triumphaturum. Appendix de Trabe, &Cometa anni 1618.