# Sphaera mundi 305

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/305
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/305

VOD magnopere exoptabam, vt scilicet ante huius sphaerae editionem, Cometa quispiam appareret, ex cuius obseruationibus praecipuè per Telescopium habitis, de natura & loco eius aliquid certi constaret, sicque tractatio haec absolutior euaderet; id caelo nostris votis cumulatè respondente, ex sententia omnino successit; non solum enim cometam, sed & praeterea ante ipsam ingentem Trabem, veluti eius prodromum, nobis caelum ostentauit. de ijs igitur, cum plures fusius icripserint, ego pariter ex instituto, nonnulla proferam, quae egomet, vel obseuaui, vel ex obseruatione commentus sum. Anno igitur 1618. die 18. Nouemb. vt tradit Disputatio astronomica Collegij Rom. Soc. nostrae, Trabs ingens antelucano tempore, quippe quae in caelo 40. gradus occupabat, mundo affulsit. perseuerauit dies 11. qui bus à Cratere ad cor Hydrae proprio motu gradus penè 24. progressa est. porrò praeter propium motum, diurnam quoque conuersionem, non secus ac sydera & cometae horis 24. absoluebat; tandiuque supra horizontem cernebatur, quandiu etiam sydera, quibus proxima apparebat. quod certum mihi argumentum est, eam non in aerea regione, sed sublimius, saltem apud Lunares circuitus circunlatam esse; quod eadem ratione & figura, quibus superius cap. 3. vsus sum in ostendenda cometarum altitudine, ostendi potest. quod eo libentius annotare placuit, cum illud plerique omnes, quotquot ego legerim, huius cometae scriptores, praeterierint. ex quibus praeterea sequi videtur huiusmodi Trabes esse cometis valde affi nes, ac proinde iuris astronomici, cum & sublimes incedant, & diu perseuerent; motuque non solum diurno, sed etiam proprio cieantur, & tandem figura non eis absimiles sint: cum ego enim die 29. Nou. mane eam ad meridiem, & propè horizontem extensam conspexissem, visa mihi est eadem veluti magna alterius cometae cauda; videram enim paulo ante cometam nouum, de quo mox dicam: naturam igitur cometarum huiusmodi trabes omnino imitantur. Die igitur 29. Nou. quo mihi vltimo apparuit Trabs, eodem primo apparuit Cometa: quo viso, magnopere gauisus sum, sperans me iamiam voti compotem esse, eum igitur statim non solum ipse, sed alij etiam ex nostris socij, optimis Telescopijs perscrutati sumus. verum nihil aliud inspeximus, quam veluti sydus ingens, cuius lumen circa medium rubidum, ac instar Martis rutilum erat, circunquaque vero raries flauescebat. idem sequentibus quoque diebus factitatum est, atque idem semper absque vlla nouitate conspectum est. vnde argumentor eum non sublunarem, sed caelestem fuisse: nam si sublunaris fuisset, conspecta in eo, ni fallor, partiem diuersitas, ac varietas esset, praesertim si ex elementari materia corstitisset; si enim tantam rerum diuersitatem videmus in Luna per Telescopium, quid ni etiam in cometa vidissemus, si quam Luna humilior, ac propior incessisset.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
