# Sphaera mundi 306

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/306

praeterea si idem instrumentum in Venere diuersitates illuminationum, in Sole maculas, & faculas aperuit, apud Iouem satellites, in Saturno binos nigrores detegit, profecto verisimile videtur idem in cometa detecturum fuisse, si humilius, non altius: ffulsisset; atqui more altissimorum syderum, eum nebis purum lumen ostendit, sine vllis pene diuersitatibus, ergo apud altissima sydera collocandus est. Posthaec eodem mane hora 13 4/. ciuili, ad orientem Quadrante satis magno locum eius per distantiam à Mercurio, cum vix vlla alia stella videretur, obseruaui. erat autem supra Mercurium directè grad. 7. 1/2. Mercurius vero in gr 20. Scorpij. vnde adhibito globo stellarum Tychonico, conieci ipsum esse infra Lancem borealem gradu fermè vno, sed parum versus meridiem. inibi propè obseruatus est etiam Romae eodem mane hora 12. caudam autem videbatur auertere à Sole. Die 30. hora 14. vrbis, distabat à Boote gra. 30. à Spica gra. 25. Die 2. Dec. ho. 131/2. distabat à Boote 24. à spica, 25. à Lance borea 8. Die 3 hora 131/2. à Boote gra. 2112. à Spica 261/2. Die 4. hor. 14. à Boote gr. 18. porrò hic notandus est mirus obseruationum consensus, nam etiam Romae hisce tribus diebus à nostris PP. deprehensae sunt eaedem penè distantiae, ab ijsdem stellis, eodem tempore. Die 6. h. 13. à Boote 12 1. à cexendice bootis 171. à spica 271/2. Die 11. hora 14. Bootes & coxendix aequidistabant ab horizonte, infra quas parum propior tamen coxendici erat cometa. Die 12. h. 13. à Boote 8 1/2. a coxa 3. excessit tropicum CancriDie 14. h. 13. a Boote 13. a coxa 6. consentit obseruatio Oenipontana à nostris habita. Porrò sex hor. prius, idest, hora noctis 8. qua cometa oriebatur, ad eius parallaxim explorandam, cum adhuc apud horizontem esset, assur reximns. ac primò obiter obseruaui longitudinem caudae gr. 36. quae semper eo maior apparuit, quo aer obscurior, aut quo horizonti erat propior. adhibito igitur filo obseruauimus eum in concursu duarum diametrorum quadrilateri, quod 4. inerrantes stellę circa ipsam efficiebant: eratque simul apud quandam stellulam 4. ferè digitis. deinde hor 14. idest, sex horis postea elapsis, cum multum eleuata esset ab horizonte, verticique accederet, iterum diligenter per filum inspeximus an eundem fitum ad praenotatas stellas retineret, atque deprehendimus eundem planè locum retinere, stellulaeque illi vti antea adhaerere, nisi quantum motus eius proprius postularet. quod euidens signum est nullam subijsse parallaxim sensibilem. Die 20. hora 13. distitit ad sensum a prima caudae Vrsae maioris, quae scilicet est in extrema cauda, seu etiam quae est prima temonis plaustri, gr. 7. in directum sui itineris per circulum maximum, quem proprio motu describebat. Die 28. ho. 12 1/2. a secunda caudae Vrsae maioris gr. 5. à tertia caudae Serpentis 6 1/2. erat iam valde imminutus, Die 29. h. 12 1/2. a secunda caudae Vrsae 5 1/2. a tertia caudae Serpentis 5 /2. in recta linea cum eis ad sensum. Dle 30. h. 12 1/2. a tertia caudae Vrsae 712. a tertia caudae Serpentis 5/. cum vtraque in recta linea. Die 31. ho. 13 1/2. aliquantulum processerat vltra praedictas stellas, adee colore, motu, & magnitudine imminutus, vt vix conspicuus esset. quare neque amplius a nobis conspectus est.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
