Latin
Cap. IV
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 307
Unproofread scanNot analysed yet
Habitus igitur hisce distantijs, eisque accuratè circino in globum stellarum translatis, apparuerunt singula sui itineris loca, seu stationes, pro singulis obseruationibus; quae omnia erant secundum sensus aestimationem, in eodem ferè circulo maximo. quod si quid deflexisse videbatur, id aut obseruationum, aut globi imperfectioni ascribendum putaui. porrò motum, lumen, &magnitudinem in dies remittebat, quousque euanuit. caudamque semper in auersas soli partes dirigebat. Postremo cum nostrae obseruationes Parmenses, cum Romanis, Antuerpiensibus, &alijs consenserint, palam mihi esse videtur, neque vllam ex diuersis, atque adeo dissitis locis exhibuisse parallaxim, ac proinde in supremis caeli regionibus spatiatum esse. Caeterum vt in futurum eriam caueamus, obseruandum erit in posteris cometis, an eclipsentur a Luna, &an planeta quispiam sub eis, vel supra eos incedat: item an vmbra terrae, vel Lunae, aliusuè planetae ipsos aliqua ex parte obscurare valeant; quae aliquando futura non dubitamus.