# Sphaera mundi 308

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, TRACTATVS DVODECIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/308

Succedentibus postea secualis primi omnium poetae veteres initium, quoduis aliud agentes, syderali scientiae dedere; ij enim stellarum omnium confusam, ac palantem multitudinem suis ludentes fabulis in ordinem redigere, atque in partes quasdam distribuere caeperunt. hoc pacto dum ipsi Cynosuram, aut Helicem in vrsas à Ioue conuersas, & in caelam translatas esse confinxerunt, stellas complures in duas veluti Prouincias ab alijs diuisas distinxerunt. idem de Arcturo, Perseo, & reliquis praesciterunt. Poetis suppetias tulerunt Nautae, qui Nauticae artis necessitate compulsi, ac stellarum cognitione propterea indigi, eas obseruare, ac denominare caeperunt. sicque, Nauita tum stellis numeros, & nomina fecit. Quibus postea Astronomi succurentes tandem toram Firmamenti faciem in 48, vel 49, vel ) 0, veluti regiones distribuerunt, vt faci ius hac distirctione, atque ordine in cognitionem omnium stellarum peruenirent. has vero stellarum figuras appellarunt Asterisnos, sen constellationes, quorum nomina, & ordines in catalogo stellarum infra apparebunt. sic legimus Thaletem Milesium inuentorem fuisse Vrsae minoris, idest, eam eostellationem sratuisse: Cononem etiam in gratiam Regis Ptolemaei, Bereces comam in caelum transtulisse: idest, stellas quasdam inde denominasse: nostra pariter aetate Galilaeus iure inuentionis stellas Mediceas nuncupauit. quo autem consilio poetae illi vetustissimi Heroas illos, aut animalia illa in caelum transtulerint, & quinam, ij fuerint, ne ego longior sim, vide apud Aratum, Q. Manilium, & Higinium poetas veteres. antiquissimas porro esse hasce syderum appellationes apparet ex libro Iob antiquissimo (quem putant sacrae Scripturae expositores esse ipso Moyse antipuiorem,) qui cap. 9. ait, qui facit Arcturum, & Oriona, & Hyadas. & Amos cap. 5. facientem Arcturum, & Oriona. apud etiam Hesiodum, & Homerum antiquissimos poetas plurium Asterismorum nomina leguntur. Hesiodus quidem, qui parum post Troiani belli tempora floruit, in lib. 2. operum, ac dierum plurium constellat: meminit: quae loca infra adducentur, cum de ortu, & occasu syderum erit sermoNumerus Stellarum.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
